Bible

 

Genesis 39

Studie

   

1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.

2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,

3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :

5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :

6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.

8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :

9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?

10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :

12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,

15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :

18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :

20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.

23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4900

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4900. Vers. 24-26. Et fuit circiter a tribus mensibus, et indicatum Jehudae, dicendo, Scortata Tamar nurus tua et etiam ecce gravida; et dixit Jehudah, Educite illam, et comburatur. Illa educta, et illa misit ad socerum suum, dicendo, Viro, cui haec, ego gravida; et dixit, Agnosce quaeso, cui sigillum et panniculus et baculus, haec. Et agnovit Jehudah, et dixit, Justa prae me, quia propterea quod non dedi illam Shelae filio meo; et non addidit amplius cognoscere illam. ‘Fuit circiter a tribus mensibus’ significat statum novum: ‘et indicatum Jehudae’ significat communicationem: ‘dicendo, Scortata Tamar nurus tua’ significat perceptionem tunc quod falsum sit quod aliquod conjugiale intercedat: ‘et etiam ecce gravida ad scortationes’ significat et quod inde aliquid produci queat: ‘et dixit Jehudah’ significat sententiam a religioso in quo gens Judaica: ‘Educite illam et comburatur’ significat quod exstirpandum: ‘illa educta’ significat prope effectum: 'et illa misit ad socerum suum' significat insinuationem: 'dicendo, Viro, cui haec, ego gravida' significat quod religioso illorum tale inesset: ‘et dixit, Agnosce quaeso, cui sigillum et panniculus et baculus, haec’ significat quod id cognosceretur ex pignoribus: ‘et agnovit Jehudah’ significat quia suum quod affirmaret: ‘et dixit, Justa prae me’ significat quod conjunctio externi cum interno nulla, sed interni cum externo: ‘quia propterea quod non dedi illam Shelae filio meo’ significat quia externum tale: ‘et non addidit amplius cognoscere illam’ significat quod nulla conjunctio magis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.