Bible

 

Genesis 39

Studie

   

1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.

2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,

3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :

5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :

6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.

8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :

9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?

10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :

12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,

15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :

18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :

20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.

23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4880

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4880. Vers. 19-23. Et surrexit, et ivit, et removit peplum suum a super se, et induit vestes viduitatis suae. Et misit Jehudah haedum caprarum in manu socii sui Adullamitae, ad accipiendum arrhabonem e manu mulieris, et non invenit illam. Et interrogavit viros loci illius, dicendo, Ubi scortum illud in fontibus super via? et dixerunt, Non fuit ibi scortum. Et reversus ad Jehudam, et dixit, Non inveni illam, et etiam viri loci dixerunt, Non fuit ibi scortum. Et dixit Jehudah, Accipiat sibi, forte erimus contemptui, ecce misi haedum hunc, et tu non invenisti illam.

‘Surrexit’ significat elevationem: ‘et ivit’ significat vitam: ‘et removit peplum suum a super se’ significat quod obscurum: ‘et induit vestes viduitatis suae’ significat intelligentiam: ‘et misit Jehudah haedum caprarum’ significat pignus conjugiale: ‘in manu socii sui Adullamitae’ significat per falsum: ‘ad accipiendum arrhabonem e manu mulieris’ significat loco pignorum externorum: ‘et non invenit illam’ significat quia non erat conjugiale a parte illius: ‘et interrogavit viros loci illius, dicendo’ significat quod consulerentur vera: ‘Ubi scortum illud?’ significat num falsum: ‘in fontibus super via’ significat quod apparuit sicut verum: ‘et dixerunt’ significat perceptionem a veris: ‘Non fuit ibi scortum’ significat quod non falsum: 'et reversus as Jehudam'

significat reflexionem: ‘et dixit, Non inveni illam’ significat quod a falso detegi hoc nequeat: ‘et etiam viri loci dixerunt, Non fuit ibi scortum’ significat perceptionem a veris quod non falsum: ‘et dixit Jehudah, Accipiat sibi’ significat quod illi indifferens esset: ‘forte erimus contemptui’ significat tametsi id opprobrio: ‘ecce misi haedum hunc’ significat satis esse quod sit pignus: ‘et tu non invenisti illam’ significat si non sit conjugiale.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.