Bible

 

Genesis 38

Studie

   

1 Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.

2 Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.

3 Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.

4 Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.

5 Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

8 Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.

9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.

10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.

11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.

13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.

14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.

16 Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?

17 dixit : Mittam tibi hædam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.

18 Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

19 et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,

21 interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.

22 Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.

23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.

25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.

26 Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :

28 Iste egredietur prior.

29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.

30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4899

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4899. ‘Ecce misi haedum hunc’: quod significet satis esse quod sit pignus, constat ex significatione ‘haedi caprarum’ quod sit pignus amoris conjugialis seu conjunctionis, de qua n. 4871, hic modo pignus, quia non acceptatus est haedus, ex causa, de qua prius, quod non esset conjugiale; et quia ex illa causa, idcirco per ‘tu non invenisti illam’ significatur si non sit conjugiale, hoc etiam profluit ex indifferentia, de qua n. 4897. Haec ulterius explicare supersedetur ex causa de qua supra n. 4893, quod nempe caderent in umbram intellectus, et quae in umbram illam, etiam in non fidem cadunt; sicut quod conjugiale erit ut sit Ecclesia, nempe conjugiale inter verum et bonum, et quoque quod internum erit in externo, et quod absque illis duobus nihil Ecclesiae sit; de his qualia fuerunt in Ecclesia Judaica, in sensu interno hic agitur, quod nempe respective ad gentem illam non aliquod internum fuerit in externo, sed respective ad ipsa statuta et leges abstracte a gente, quod fuerit.

[2] Quis hodie aliter credit quam quod apud gentem Judaicam Ecclesia fuerit, immo quod gens illa prae reliquis electa et amata fuerit, et hoc imprimis ex causa quia tot et tanta miracula apud illam facta fuerunt, 1 et quia tot ad illam prophetae missi, et quoque 2 quia apud illam Verbum 3 fuit; cum tamen gens illa in se nihil Ecclesiae habuit, in nulla enim charitate fuit, quid genuina charitas, prorsus non scivit, in nulla etiam fide in Dominum fuit, venturum Illum novit, sed ut eveheret illos supra omnes in universo 4 , at quia hoc non factum, Ipsum prorsus rejecit; de regno Ipsius caelesti nihil scire voluit; haec quae sunt interna Ecclesiae, gens illa ne quidem doctrina agnovit, minus vita; ex his solum concludi potest quod nihil Ecclesiae in illa gente fuerit;

[3] aliud est quod Ecclesia sit apud gentem, et aliud quod Ecclesia sit in gente; ut pro exemplo, Ecclesia Christiana est apud illos qui Verbum habent, et ex doctrina praedicant Dominum, sed usque nihil Ecclesiae est in illis nisi in conjugio boni et veri sunt, hoc est, nisi in charitate erga proximum et inde in fide, ita nisi interna Ecclesiae sint in externis; qui solum in externis separatis ab internis sunt, in illis non est Ecclesia; qui quoque in fide separata a charitate, in illis nec est Ecclesia; qui agnoscunt Dominum ex doctrina et non vita, in illis nec est Ecclesia; inde patet quod aliud sit quod Ecclesia sit apud gentem et aliud quod sit in gente;

[4] in sensu interno in hoc capite agitur de Ecclesia apud gentem Judaicam, et in gente illa; qualis Ecclesia apud illam gentem fuerit, describitur per conjunctionem Tamaris cum Jehudah sub praetextu leviratus, et qualis Ecclesia in illa gente ‘fuerit’ per conjunctionem Jehudae cum Tamare ut cum meretrice; sed specialius illa exponere supersedetur ob causam de qua supra, caderent enim, ut dictum, in umbram intellectus; quod umbra intellectus in his sit, constare potest ex eo quod hodie vix aliquis sciat quid internum Ecclesiae; quod sit charitas erga proximum in velle, et a velle in agere; et inde fides in 5 percipere, quis hoc novit? cum hoc nescitur, et magis cum negatur, ut fit ab illis qui fidem absque charitatis operibus salvificam faciunt, in quam non umbram caderent illa quae de conjunctione interni cum externo Ecclesiae apud gentem Judaicam, et in gente illa hic in sensu interno 6 dicuntur; qui non sciunt quod id internum ac ita essentiale Ecclesiae sit, remotissimi stant a primo gradu ad intelligendum talia, 7 proinde ab innumerabilibus et ineffabilibus quae sunt in caelo, ubi illa quae sunt amoris in Dominum et amoris erga proximum, sunt omne vitae, proinde omne sapientiae et intelligentiae.

Poznámky pod čarou:

1. quodque

2. quod

3. fuerit

4. The Manuscript has but deletes credidit.

5. The Manuscript inserts ejus.

6. describantur

7. ita

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.