Bible

 

Genesis 37

Studie

   

1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.

4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

6 Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :

7 putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.

8 Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.

9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?

11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.

12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

13 dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,

14 Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :

15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.

16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.

17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.

18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :

19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :

20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :

22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :

24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.

25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.

26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?

27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.

29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :

30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?

31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :

32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.

33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.

34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.

35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4766

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4766. ‘Et ego quo ego venio?’: quod significet ubi nunc Ecclesia, constat a repraesentatione ‘Reubenis’ quod sit fides Ecclesiae in communi, de qua n. 4731, 4734, 4761; et quia Reuben de se dicit ‘et ego quo ego venio’, significatur ubi nunc fides Ecclesiae? seu quod idem, ubi nunc Ecclesia? Quod non Ecclesia sit ubi non caelestis Josephus, hoc est, Dominus quoad Divinum Verum, in specie Divinum Verum quod Humanum Domini Divinum sit, et quod charitas sit essentiale Ecclesiae, proinde charitatis opera, constare potest ab illis quae in hoc capite de utroque ostensa sunt.

[2] Si non hoc Divinum Verum recipitur quod Humanum Domini Divinum sit, necessario inde sequitur quod trinum sit quod adorandum, non autem unum, et quoque quod dimidium Domini, nempe Ipsius Divinum, non autem Humanum, quis enim adorat non Divinum? numquid est Ecclesia ubi trinum adoratur unum separatim ab altero, seu quod idem, ubi tres aequaliter coluntur? nam tametsi tres dicuntur unum, usque cogitatio distinguit et facit tres, et solum sermo oris dicit unum; expendat hoc quisque apud se, cum dicit se agnoscere et credere unum Deum, annon cogitet de tribus; et cum dicit quod Pater sit Deus, Filius sit Deus, et Spiritus sanctus sit Deus, et illi quoque distincti in personas et distincti quoad munia, an cogitare possit quod sit unus Deus nisi ita ut tres inter se distincti unum faciant per concordantiam, et quoque per condescendentiam quatenus unus procedit ab altero; cum itaque tres dii adorantur, ubi tunc Ecclesia?

[3] at si solus Dominus, in Quo Trinum perfectum est, et in Quo est Pater et Pater in Ipso, sicut Ipse dicit,

Si utique Mihi non credatis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me et Ego in Patre, Joh. 10:38:

Qui vidit Me vidit Patrem, ... nonne credis Philippe quod Ego in Patre et Pater in Me?... credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, Joh. 14:[9], 10, 11;

Qui videt Me videt Ipsum Qui misit Me, Joh. 12:45;

Omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea, Joh. 17:10 1 ,

tunc est Ecclesia Christiana, et est 2 cum manet in hoc 3 quod Dominus dixit,

Primarium omnium praeceptorum est, Audi Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est; ideo amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex omnibus viribus tui; hoc primarium praeceptum: alterum simile hoc, Amabis proximum tuum sicut teipsum; majus his aliud praeceptum non est, Marcus 12:29-31;

quod ‘Dominus Deus noster’ sit Dominus, videatur Matth. 4:7, 10; 22:41, 42 [KJV 43, 44]; 4 Luc. 1:16, 17; Joh. 20:28, et quod ‘Jehovah’ in Veteri Testamento dicatur 5 ‘Dominus’ in Novo, n. 2921.

[4] Si etiam id Divinum Verum non recipitur et doctrina et vita, quod amor erga proximum, hoc est, charitas sit essentiale Ecclesiae et inde charitatis opera, necessario sequitur quod cogitare verum sit Ecclesiae, non autem cogitare bonum, et sic quod cogitatio hominis Ecclesiae possit in contradictione et oppositione simul esse, nempe cogitare malum et simul cogitare verum, ita per cogitare malum esse cum diabolo, et per cogitare verum esse cum Domino, cum tamen verum et malum nusquam concordant,

Nullus potest servire duobus dominis, aut unum odio habebit, et alterum amabit, Luc. 16:13;

hoc cum statuit et quoque vita confirmat fides separata, utcumque de fidei fructibus loquitur, ubi tunc Ecclesia?

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ita

3. his, quae omnia Jesus dixit

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. nominetur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.