Bible

 

Genesis 37

Studie

   

1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.

4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

6 Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :

7 putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.

8 Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.

9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?

11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.

12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

13 dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,

14 Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :

15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.

16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.

17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.

18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :

19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :

20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :

22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :

24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.

25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.

26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?

27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.

29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :

30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?

31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :

32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.

33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.

34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.

35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4760

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4760. ‘Et adduxerunt Josephum Aegyptum’: quod significet consultationem a scientificis, constat a significatione ‘Aegypti’ quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; ad quae cum affertur Divinum Verum, est consultare illa, nam per ‘Josephum’, ut supra ostensum, repraesentatur Divinum Verum.

Quomodo se habet cum consultatione de Divino Vero ex scientificis, paucis dicendum: consultare scientifica de Divino Vero, est videre ex illis num ita sit; ‘sed’ hoc fit aliter apud illos qui in affirmativo sunt quod verum sit verum; illi cum consultant scientifica, confirmant per illa verum et sic corroborant fidem; aliter apud illos qui in negativo sunt; illi cum consultant scientifica, se conjiciunt magis in falsa, nam negativum apud hos regnat sed affirmativum apud illos; et praeterea se habet hoc secundum facultatem intellectualem cujusvis hominis, qui non intuitionem superiorem, hoc est, interiorem habent si consultant scientifica, non vident confirmationem veri in illis, quapropter auferuntur per scientifica in negativum; at qui intuitionem superiorem, hoc est, interiorem habent, hi vident confirmationes, si non aliter, usque per correspondentias.

[2] Sit pro exemplo, quod vivat homo post mortem: qui in negativo sunt quod hoc verum sit, cum consultant scientifica, se confirmant per innumerabilia 1 contra illud, ut per quod bruta animalia pariter vivant, pariter sentiant, pariter agant, et in multis solertius homine, et quod cogitatio quae homini prae brutis, sit tale quod ei comparatur per quod serius adolescat, et quod homo tale genus animalis sit; et praeterea ex mille aliis; ex his patet quod qui in negativo sunt, si consultant scientifica, se conjiciant magis in falsa, et tandem ut nihil quicquam credant quod vitae aeternae est;

[3] at qui in affirmativo sunt quod verum sit quod homo vivat post mortem, cum consultant scientifica, se confirmant per illa, et hoc quoque per innumerabilia; vident enim quod singula quae in natura, sint infra hominem, et quod animalia bruta ex instinctu agant et quod homo ex ratione, quodque illa non possint aliter quam spectare deorsum, at quod homo sursum, et per cogitationem comprehendere illa quae spiritualis mundi sunt et quoque affici illis, immo per amorem conjungi Ipsi Deo et sic vitam ex Divino sibi appropriare; utque illuc duci et elevari possit, quod ideo serius adolescat; et praeterea in reliquis quae naturae sunt, videt confirmationes; et tandem in universa natura videt repraesentativum regni caelestis.

[4] Commune est, et hoc notum, quod eruditi minus quam simplices id credant, et in genere quod minus quam simplices videant 2 Divina Vera; 3 causa est quia consultant scientifica quorum copiam prae aliis possident, ex negativo et per id destruunt apud se intuitionem a superiore seu interiore, qua destructa non amplius a luce caeli aliquid vident sed a luce mundi, nam scientifica sunt in luce mundi, quae si non illuminantur a luce caeli, tenebras inducunt, utcumque aliter ipsis apparet ; inde erat quod simplices in Dominum crediderint, non autem scribae et Pharisaei, qui in illa gente fuerunt eruditi; ut patet ab his apud Johannem, Multi ex turba [cum] audiverunt 4 verbum, dixerunt, Hic est vere Propheta; alii dixerunt, Hic est Christus

5 (Messias):... responderunt Pharisaei illis, ... Num quis ex principibus credidit in Ipsum, aut ex Pharisaeis? 7:40,

[41, ] 47, 48:

et apud Lucam, Dixit Jesus, Confiteor 6 Tibi, Pater Domine caeli et terrae, quod occultasti talia a sapientibus et intelligentibus, revelasti autem ea infantibus, 10:21;

‘infantes’ pro simplicibus: tum 7 apud Matthaeum, Propterea per parabolas loquor illis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, 13:13.

Poznámky pod čarou:

1. innumera

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts sed.

4. The Greek is [ ] (akousantes) = audientes or cum audiverunt, see 3

5. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

6. Schmidius and Vulgate agree in this rendering of Greek [ ](exomologoumai) =I consent fully' or ‘I agree entirely’; but modern scholars prefer ‘I give thanks’ or ‘I praise’.

7. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.