Bible

 

Genesis 37

Studie

   

1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.

4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

6 Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :

7 putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.

8 Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.

9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?

11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.

12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

13 dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,

14 Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :

15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.

16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.

17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.

18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :

19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :

20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :

22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :

24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.

25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.

26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?

27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.

29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :

30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?

31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :

32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.

33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.

34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.

35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4751

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4751. ‘Quid lucri quod occidamus fratrem nostrum, et obtegamus sanguinem ejus’: quod significet quod inde nihil proficuum et inde nihil altitudinis si hoc prorsus exstingueretur, constat ex significatione ‘quid lucri’ quod sit quod inde nihil proficuum et quoque quod nihil altitudinis, de qua sequitur; ex significatione ‘occidere’ quod sit exstinguere, hic Divinum Verum, in specie de Divino Humano Domini, quod per ‘fratrem’ nempe Josephum intelligitur; et ex significatione ‘obtegere sanguinem’ quod sit prorsus abscondere sanctum verum; quod ‘sanguis’ sit sanctum verum, videatur supra n. 4735. Quomodo haec se habent, ex sequentibus patet.

[2] Quod ‘lucrum’ hic non modo significet proficuum sed etiam altitudinem, seu ‘quid lucri’ quod inde nihil proficuum et nihil altitudinis, est quia ex cupiditate [quaestus]

et avaritia hoc dictum 1 ; cupiditas enim quaestus et avaritia in se habet quod non solum universum mundum possidere velit, sed etiam lucri causa quemcumque praedari, immo occidere, et quoque pro parvo occideret si non obstarent leges, et praeterea in auro et argento, quae homo talis possidet, spectat se in potentia maximum, utcumque aliter in externa forma apparet; inde patet quod in avaritia non solum sit amor mundi sed etiam amor sui, et quidem amor sui spurcissimus; nam apud sordide avaros elatio animi seu superbia extrinsecus non ita conspicitur, illa enim quandoque non curat opes ostentationis causa, nec est id genus amoris sui quod conjunctum solet esse cum voluptatibus, nam parum curant corpus suum et ejus victum ac amictum, sed est amor prorsus terrestris, nihil aliud pro fine habens quam pecunias, in quibus se non actu sed potentia credit super 2 omnes; inde constare potest quod in avaritia sit amor sui omnium infimus ac vilissimus; quapropter in altera vita apparent sibi inter sues, n. 939; suntque illi prae reliquis contra bonum quodcumque; in tanta inde caligine sunt ut nequaquam videre possint quid bonum et quid verum; quod sit aliquid internum hominis quod vivit post mortem, prorsus non capiunt; corde suo irrident illos qui hoc dicunt.

[3] Gens Judaica talis fuerat ab initio, quapropter non potuit ei aliquod internum manifeste aperiri, ut patet a Verbo Veteris Testamenti; et quia radicitus in pessimo illo genere amoris sui sunt, ideo quoque nisi per avaritiam tam longe removerentur ab internis ac inde tenerentur in spissa caligine, conspurcarent interiora vera et bona, et sic prae ceteris illa profanarent, nam profanare non possunt quamdiu non agnoscunt, n. 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3402, 3489, 3898, 4289, 4601. Inde est quod Dominus de illis dicat apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, ille homicida erat ab initio, 8:44;

et de Juda Iscariot, qui repraesentabat Ecclesiam Judaicam, apud eundem,

Nonne Ego vos duodecim elegi, at e vobis unus est diabolus ? 6:70;

per illum etiam quod vendiderit Dominum, simile repraesentatum est, quod hic per Jehudam qui dixit, ‘ite et vendamus Josephum’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts est.

2. supra

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.