Bible

 

Genesis 37

Studie

   

1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.

4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

6 Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :

7 putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.

8 Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.

9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?

11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.

12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

13 dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,

14 Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :

15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.

16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.

17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.

18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :

19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :

20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :

22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :

24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.

25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.

26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?

27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.

29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :

30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?

31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :

32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.

33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.

34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.

35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

   

Komentář

 

Look

  

'Look not back behind thee,' as in Genesis 19:17, means that Lot, who represents the good of charity, should not look to matters of doctrine. 'To look up,' is to look to celestial things. In Genesis 18:22, looking signifies thinking because seeing denotes understanding.

(Odkazy: Arcana Coelestia 2245)


Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4286

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4286. ‘Et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin Israel’: quod significet Divinum caeleste spirituale nunc, et quod ‘Israel’ sit caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita naturalis, ipse caelestis homo qui rationalis, est ‘Josephus’, constare potest ex illis quae de Jacobo et de Israele, et quoque de Josepho, sequuntur, prius enim dicendum quid hic caeleste spirituale: hodie quidem in Ecclesia notum est quod sit spiritualis homo et quod naturalis, seu quod sit internus homo et externus, sed quid spiritualis seu internus homo, nondum ita scitur, minus quid caelestis homo, et quod is distinctus sit a spirituali; et quia hoc non scitur, non 1 sciri potest quid coelestis spiritualis homo 2 , qui hic est ‘Israel’, quapropter paucis dicendum:

[2] quod tres caeli sint, notum est, nempe caelum intimum, medium, et ultimum, seu quod idem, tertium, secundum, et primum; caelum intimum seu tertium est caeleste, angeli enim ibi vocantur caelestes nam in amore in Dominum sunt ac inde conjunctissimi Domino, et quia ita, in sapientia sunt prae omnibus reliquis; sunt innocentes ac inde vocantur innocentiae et sapientiae; distinguuntur angeli illi in internos et externos; interni sunt magis caelestes quam externi. Caelum medium seu secundum est spirituale, angeli enim ibi vocantur spirituales quia in charitate erga proximum sunt, hoc est, in amore mutuo, qui talis est ut 3 unus alterum amet plus quam se, et quia tales, in intelligentia sunt, ac inde vocantur intelligentiae 4 ; hi quoque angeli distinguuntur in internos et externos, interni 5 sunt magis spirituales quam externi. Caelum autem ultimum seu primum est quoque caeleste et spirituale, sed non in eo gradu ac priores, naturale enim illis adhaeret, quapropter vocantur caelestes et spirituales naturales; sunt quoque in amore mutuo, sed non amant alios plus quam se sed sicut se; sunt in affectione boni et in cognitione veri; distinguuntur etiam hi in internos et externos.

[3] Quid autem caeleste spirituale, etiam paucis dicetur: caelestes spirituales vocantur illi qui mox supra spirituales dicti sunt, ac in medio seu secundo caelo sunt, caelestes nuncupantur ex amore mutuo, ac spirituales ex intelligentia inde; interni ibi sunt qui repraesentantur per ‘Josephum’, et quoque in Verbo vocantur ‘Josephus’, externi autem ibi sunt qui repraesentantur per ‘Israelem’, et quoque in Verbo vocantur ‘Israel’; illi nempe interni qui vocantur Josephus, participant ex rationali, externi autem qui vocantur Israel, participant ex naturali, nam sunt medii inter rationale et naturale; inde est quod dictum 6 quod ‘Israel’ sit caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita naturalis, et quod ‘Josephus’ sit ipse caelestis spiritualis homo qui rationalis;

in universali enim sensu omne bonum quod est amoris et charitatis, vocatur caeleste, et omne verum quod inde est fidei et intelligentiae, dicitur spirituale.

[4] Haec dicta sunt ut sciatur quid Israel; sed ‘Israel’ in supremo sensu significat Dominum quoad Divinum caeleste spirituale; in interno autem sensu significat terra; regnum Domini spirituale in terra est Ecclesia quae Ecclesia spiritualis vocatur; et quia ‘Israel’ est regnum Domini spirituale, est quoque Israel 7 homo spiritualis, nam in unoquovis homine tali est regnum Domini, homo enim in minima forma est caelum, et quoque est Ecclesia, n. 4279. Quod Jacobum attinet, repraesentatur per illum in supremo sensu Dominus quoad 8 naturale tam caeleste quam spirituale 9 , et 10 in sensu interno regnum Domini quale est in ultimo seu primo caelo, proinde etiam illud Ecclesiae; bonum in naturali est quod hic caeleste vocatur, et verum ibi quod spirituale. ' Ex his constare potest quid per Israelem et per Jacobum 11 in Verbo significatur, et quoque cur Jacobus nominatus est 12 Israel.

[5] Sed haec quae dicta sunt, non possunt quin obscura appareant, ex causa imprimis quia paucis notum est quid spiritualis homo, et vix ulli quid caelestis, proinde quod inter spiritualem et caelestem hominem sit aliqua distinctio; causa quod id non notum sit, est quia non distincte percipitur bonum quod est amoris et charitatis, ac verum quod est fidei; quoque haec non percipiantur, est quia genuina charitas non amplius est; ubi: aliquid non est, ibi nec datur perceptio ejus; tum quia homo parum sollicitus est de illis quae sunt vitae post mortem, ita de illis quae sunt caeli, sed plurimum de illis quae sunt vitae in corpore, ita de illi quae sunt mundi; si homo sollicitus foret de illis quae sunt vitae post mortem, ita 13 de illis quae sunt caeli, tunc facile omnia illa quae supra dicta sunt, caperet, nam quod amat homo, hoc facile haurit et capi at aegre quod non amat.

[6] Quod aliud ‘Jacob’ significet et aliud ‘Israel’ patet manifeste ex Verbo, nam in historicis ejus, ut quoque in propheticis, nunc dicitur Jacob, nunc Israel, et quandoque uterque uno versu; exinde constare potest quod sensus internus Verbi sit, quod absque illo sensu nullatenus id sciri possit: quod Jacob nunc dicatur Jacob nunc Israel, constat 14 ab his sequentibus, Habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui:...

hae nativitates 15 Jacobi; Joseph filius septendecim annorum, ... et Israel amabat Josephum prae omnibus filiis suis, Gen. 37:1-3;

ubi Jacob primum vocatur ‘Jacob’, et mox ‘Israel’, et tunc Israel cum agitur de Josepho: alibi 16 Vidit Jacob quod esset frumentum in Aegypto, dixit Jacob filiis suis:... et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium, Gen. 42:1, 5:

et postea, Ascenderunt ex Aegypto, et venerunt terram Canaan ad Jacobum patrem suum:... cum dicerent ad eum omnia verba Josephi, quae locutus est ad illos, revixit spiritus Jacobi patris illorum; et dixit Israel, Multum, adhuc Josephus filius meus vivus, Gen. 45:25, 27, 28:

amplius, Et profectus est Israel, et omne quod ei, ... dixit Deus Israeli in visionibus noctis, et dixit, Jacob, Jacob, qui dixit, Ecce me.... . Surrexit Jacob ex Beersheba, et deportarunt filii Israelis Jacobum patrem suum, Gen. 46:1,

2, 33; et in eodem capite, Haec nomina filiorum Israelis venientium in Aegyptum, Jacobi et filiorum ejus, Gen. 46:8: porro, Introduxit Joseph Jacobum patrem suum, et statuit eum ante Pharaonem:... Pharaoh dixit ad Jacobum, et dixit Jacob Pharaoni, Gen. 47:7-10;

et in eodem capite, Et habitavit Israel in terra Goshen... et vixit Jacob in terra Aegypti septendecim annis:... et appropinquarunt dies Israelis ad moriendum, vocavit filium suum Josephum, vers.

27-29: adhuc, Et nuntiatum Jacobo, et dixit, Ecce filius tuus Josephus venit ad te, et confirmavit se Israel, et sedit super lecto, et dixit Jacob ad Josephum, Deus Shaddai apparuit mihi in Luz, Gen. 48:2, 3;

ac Israel nominatur in eodem capite, vers. 8, 10, 11, 13, 14, 20,

21. et tandem, Vocavit Jacob filios suos, et dixit, Congregamini, ... et audite filii Jacobi, et audite ad Israelem patrem vestrum....

Et cum absolvisset Jacob praecipere filiis suis, Gen. 49:1,

2, 33; ex his manifeste constare potest quod Jacob nunc dicatur Jacob, nunc Israel, ac ita quod aliud sit Jacob, et aliud sit Israel, seu quod aliud significetur cum Jacob dicitur 17 , et aliud cum Israel, tum quod arcanum illud nullatenus sciri possit quam ex sensu interno.

[7] Quid autem Jacob significat et quid Israel, supra dictum est; in genere per ‘Jacobum’ in Verbo significatur externum Ecclesiae, et per ‘Israelem’ internum, unaquaevis enim Ecclesia habet externum et habet internum, seu est interna et est externa; et quia id quod est Ecclesiae significatur per Jacobum et per Israelem, et quia omne Ecclesiae est a Domino, inde in supremo sensu est tam Jacob quam Israel Dominus, ‘Jacob’ quoad Divinum naturale, ‘Israel’ quoad Divinum spirituale; inde externum quod est regni Domini et Ecclesiae Ipsius est ‘Jacob’, et internum est Israel'; ut constare ulterius potest ab his locis in quibus etiam uterque in suo sensu nominatur; in prophetia Jacobi, tunc Israelis, A manibus fortis Jacobi, inde pastor, lapis Israelis,

Gen. 49:24:

apud Esaiam,

Audi Jacob serve mi, et Israel quem elegi; ... [Ne time, serve mi Jacob, et Jeshurun quem elegi]; ... effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super natos tuos; ... hic dicet Jehovae, Ego; et hic vocabit se nomine Jacobi; et ille scribet manu sua Jehovae, et nomine Israelis cognominabit se, 44:1-3, 5; ibi manifeste ‘Jacob et Israel’ pro Domino, ac ibi ‘semen et nati Jacobi et Israelis’ pro illis qui in fide in Ipsum. In prophetia 18 Bileami apud Mosen,

Quis numerabit pulverem Jacobi, et numerum cum quarta parte Israelis? Num. 23:10:

ac iterum, Non divinatio contra Jacobum, nec praestigiae contra Israelem, hoc tempore dicetur Jacobo et Israeli, Quid fecerit Deus, ibid. vers. 23

adhuc, Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, habitacula tua, Israel, Num. 24:5: et iterum, Orietur stella ex Jacobo, et sceptrum ex Israele, ibid. vers. 17:

apud Esaiam,

Gloriam Meam alii non dabo, attende Mihi Jacob, et Israel vocate a Me; Ego idem, Ego primus, etiam Ego novissimus, 48:11, 12:

apud eundem,

Venturos radicabit Jacob, efflorescet et florebit Israel, et implebuntur facies orbis proventu, 27:6 19 :

apud Jeremiam,

Ne timeas serve mi Jacob, et ne terrearis Israel, quia ecce Ego servavi te e longinquo, 30:9, 10:

apud Micham, Colligendo colligam Jacobum omnem te, congregando congregabo reliquias Israelis, una ponam eos, sicut oves Bozrae, 2:12.

[8] Unde Jacob nominatus est Israel, constat ex ipsis verbis cum daretur illi id nomen, nempe ab his, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum, quin Israel, quia ut princeps contendisti cum Deo e cum hominibus, et praevaluisti, Israel enim in lingua originali significat ‘contendentem ut princeps cum deo’, quibus significatur in sensu interno, quod vicerit in pugnis tentationum; tentationes enim ac pugnae 20 in tentationibus fuerunt per quas Dominus Humanum Suum Divinum fecit, n. 1737, 1813, et alibi; ac tentationes et victoriae in tentationibus sunt quae hominem spiritualem faciunt, quapropter Jacobus tunc primum Israel nominatus est, postquam luctatus est; quod ‘luctari’ sit tentari, videatur n. 4274; notum est quod Ecclesia, seu homo Ecclesiae Christianae 21 , se dicat Israelem, ' sed usque nemo in Ecclesia Israel est nisi qui spiritualis homo factus per tentationes, ipsum nomen etiam idem involvit. ' Quod postea confirmatum sit quod Jacob vocaretur Israel, constat a sequentibus ubi haec, Apparuit Deus ad Jacobum adhuc, in veniendo illo e Paddan Aram, et benedixit illi, et dixit illi Deus, Nomen tuum Jacob, non vocabitur nomen tuum amplius Jacob, verum Israel erit nomen tuum, et vocavit nomen ejus Israel, Gen.

35:9, 10;

causa hujus confirmationis dicetur infra.

Poznámky pod čarou:

1. nec

2. The Manuscript has this but altered to caeleste spirituale.

3. quod

4. adeo ut intelligentiae dicantur

5. The Manuscript inserts et.

6. dicatur

7. inde quoque Israel est

8. The Manuscript inserts Divinum.

9. naturale (evidently, a slip)

10. at

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. sit

13. The Manuscript inserts ac.

14. patet

15. generationes

16. Et vidit

17. dictus est

18. propheticis

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. victoriae

21. Christiana et homo illius Ecclesiae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.