Bible

 

Genesis 35

Studie

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4574

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4574. ‘Gens et coetus gentium erit a te’: quod significet bonum et boni Divinas formas, constat ea significatione ‘gentis’ quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 1259, 1260, 1362, 1416, 1849; et a significatione ‘coetus gentium’ quod sint vera quae ex bono, seu quod idem, boni formae, et in supremo sensu in quo agitur de Domino, Divina Vera quae ex Divino Bono, seu Boni Divinae formae.

[2] Quid boni formae, primum dicendum, postea quod ‘coetus gentium’ illas significent: vera quae ex bono, dicuntur formae boni quia non aliud sunt quam bona formata; qui aliter capit vera, et magis qui separat illa a bono, non scit quid vera; apparent quidem vera sicut separata a bono, ita 1 sicut formae 2 per se, sed modo illis qui non in bono sunt, seu illis qui aliter cogitant et loquuntur quam volunt et inde agunt; homo enim ita creatus est ut intellectus et voluntas unam mentem constituant, et tunc unam mentem constituunt quando intellectus unum agit cum voluntate, hoc est, quando homo ita cogitat et loquitur, sicut vult et inde agit; tunc etiam intellectualia ejus sunt formae voluntatis ejus; intellectualia sunt quae vera dicuntur, nam vera 3 sunt proprie' intellectus, voluntatis autem sunt quae bona vocantur, nam bona sunt proprie voluntatis; inde sequitur quod intellectuale in se spectatum non sit nisi quam voluntarium formatum.

[3] Sed quia vox formae sapit ex philosophia humana, illustrabitur per exemplum 4 ,

inde patebit quod vera sint formae boni: in vita civili et morali datur honestum et decorum, honestum est ex corde alicui bene velle in illis quae sunt vitae civilis, decorum autem est testari illud per loquelam et gestus, ita decorum in se spectatum non aliud est quam forma honesti, inde enim est origo decori; quapropter cum honestum se exserit per decorum, seu decore, per loquelam et gestus, tunc in singulis decori apparet honestum, adeo ut quicquid per loquelam pronuntiatur et per gestus ostenditur, honestum appareat, est forma seu imago, per quam honestum elucet; ita unum faciunt, sicut essentia et ejus forma, seu essentiale et formale 5 : at si quis separat honestum a decoro, hoc est, si quis vult male socio et tamen loquitur bene, ac gerit se adversus illum bene, tunc non amplius est aliquid honesti in loquela et in gestibus utcumque formam sicut honesti per decorum inducere studet, sed est inhonestum, et qui perspicax est, etiam inhonestum vocat, quia simulatorium, vel fraudulentum, vel dolosum.

[4] Ex his constare potest quomodo se habet cum veris et bonis; vera enim in vita spirituali se habent sicut decora [in vita civili, et bonum in vita spirituali se habet sicut honestum] in vita civili; inde patet qualia vera sunt quando sunt formae boni, et qualia sunt cum separata a bono; sunt enim cum non a bono, a quodam malo, et ejus formae, utcumque mentiuntur formas boni 6 . Quod ‘coetus gentium’ sint formae boni, constare potest a significatione ‘gentium’ quod sint bona, de qua mox supra, inde illarum coetus seu congregatio, est collectio illarum, quae non aliud est quam forma, quae quod sit verum, 7 ostensum est; et quia vera 8 sunt quae significantur, et per ‘gentem’ significatur bonum, ideo non modo dicitur quod ‘gens ex illo erit’ sed etiam ‘coetus gentium’ alioquin unum satis esset: praeterea coetus, congregatio et multitudo in Verbo de veris praedicantur; quod ‘multitudo’ seu ‘multiplicari’, videatur n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts ac.

2. forma, in the First Latin Edition

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts quid sit, et.

5. The Manuscript inserts ejus.

6. bonum

7. inde coetus illarum, seu congregatio illarum, sunt collectiones illarum quae non aliud sunt quam (formationes del. ) formae illarum, quae quod sint vera

8. illa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.