Bible

 

Genesis 32

Studie

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5051

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5051. In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat 1 mentem; excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per ‘arborem proceram’ maritus, per ‘humiliorem’ uxor, 2 per ‘binas parvas’ liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae 1 afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua, et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede cum plantis et calcaneis 3 ; quod communicatio sit, etiam patet a magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos; detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum luctaretur cum angelo, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV Gen. 32:25, 31, 32]; de quo n. 4280, 4281, 4314-4317.

[2] Videbatur mihi dein magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes occupabat, and inserts afficiebat.

2. The Manuscript inserts et.

3. pedem cum planta et calcaneo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4293

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4293. Quod in sensu interno historico per ‘quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti’ significetur ob contumaciam quae eorum phantasiis et cupiditatibus, constare potest a significatione ‘Dei’ et a significatione ‘hominum’ quod sint vera et bona, de qua supra n. 4287; haec eadem hic oppositum sensum habent, quia de posteris Jacobi in hoc sensu dicuntur, apud quo interius nulla vera et bona, ut supra ostensum, sed falsa et mala; falsa sunt phantasiae quia sunt phantasiarum, et mala sunt cupiditates quia sunt cupiditatum.

[2] Quod gens illa institerit ut repraesentativi essent hoc est, ut ipsi prae omnibus gentibus in universo terrarum orbe essent Ecclesia, videatur supra n. 4290; quod etiam id permissum ob contumaciam quae eorum phantasiis et cupiditatibus, hic intelligitur quales eorum phantasiae et cupiditates sunt, nemo scire potest nisi qui cum illis in altera vita aliquid conversationis habuit; utque scirem id mihi concessum fuit; aliquoties enim ibi cum illis locutus sum amant se, et amant opes mundi prae omnibus aliis, ac insuper timent jacturam illius honoris, tum quoque jacturam lucri prae omnibus aliis quapropter etiam hodie sicut olim contemnunt omnes alios prae se, et quoque intensissimo studio conquirunt sibi opes, ac praeterea timidi sunt; quia gens illa ab antiquis temporibus talis fuerat, potuerunt prae aliis in sancto externo absque omni sancto interno teneri, et sic in externa forma repraesentare illa quae sunt Ecclesiae; hae phantasiae, et hae cupiditates sunt 1 quae talem contumaciam fecerunt;

[3] hoc quoque apparet ex pluribus quae in historicis Verbi de illis memorata sunt; potuerunt postquam puniti sunt, in tali externa humiliatione esse, in quali nulla alia gens, per integros enim dies potuerunt humi prostrati jacere, seque in pulvere volutare, nec prius quam tertio die se elevare; potuerunt etiam per plures dies plangere, in saccis ire, in laceris vestibus, cinere seu pulvere sparso super caput; potuerunt per plures dies jejunare 2 continue, ac interea in fletum amarum erumpere; at haec solum ex amore corporeo et terrestri, et ex timore jacturae supereminentiae et mundanarum opum; non enim erat aliquid internum quod afficiebat illos, quia quid internum esset, prorsus nesciebant, et ne quidem scire volebant, ut quod 3 vita post mortem, et quod 4 salus aeterna.

[4] Inde constare potest quod quia tales, non potuerit aliter quam ut privarentur omni sancto interno, nam hoc nullatenus concordat cum tali sancto externo, sunt enim prorsus contraria; tum quod illi prae aliis possent repraesentativum Ecclesiae agere, nempe repraesentare sancta in externa forma, absque omni interno sancto; et 5 sic quod per illam gentem posset dari aliquid communicationis cum caelis, videatur n. 4288.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after phantasiae.

2. jejunare per aliquot dies

3. hoc est, quid

4. quid

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.