Bible

 

Genesis 32

Studie

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4248

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4248. ‘Et quadringenti viri cum eo’: quod significet statum ejus nunc ut priorem locum sumat, constat a significatione ‘quadringentorum’ quod sint proprie tentationes et earum duratio, de qua n. 2959, 2966; hic status est qui intelligitur; quod ille status sit, constare potest ab illis quae sequuntur, quod nempe ‘timuerit valde, et angustia fuerit ei’, quodque ideo ‘castra sua in duo diviserit’, vers. 7, 8, 8;

tum quod ex timore ardenter supplicaverit ad Jehovam, vers. 9-12;

et denique quod luctatus sit cum angelo, per quam luctationem quod tentatio significetur, constabit ab explicatione luctationis illius in sequentibus hujus capitis. Cum invertitur status apud hominem qui regeneratur, hoc est, cum bonum priorem locum sumit, tunc tentationes veniunt; prius homo illas non 1 subire potest, quia nondum est in cognitionibus per quas se defendat, et 2 ad quas recurrat ad solatium capiendum; quapropter etiam nullus tentationes subit priusquam ad adultam aetatem pervenit; tentationes sunt quae uniunt vera bono, n. 2272, 3318, 3696, 3928. Inde patet quod per ‘quadringentos viros cum eo’ significetur status ut bonum priorem locum sumat.

Poznámky pod čarou:

1. non illas

2. seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4341

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4341. ‘Et cum eo quadringenti viri’: quod significet statum, hic statum conjunctionis Divini Boni cum Vero in Naturali, nam de illa agitur; ‘quadringenta’ in Verbo significant statum et durationem tentationis, n. 1847, 2959, 2966; et quia omnis conjunctio boni cum vero fit per tentationes, ideo est status tentationum qui 1 hic intelligitur; quod per tentationes conjungantur bona veris, videatur n. 2272, 3318; quodque tentationes existant cum bonum primas incipit agere, n. 4248, 4249; tum quod unio Essentiae Divinae Domini cum Essentia Humana Ipsius per tentationes facta sit, n. 1737.

[2] Ipsum bonum quod conjungendum est cum vero, non tentatur sed verum; et quoque verum non tentatur a bono, sed a falsis et malis, tum quoque a fallaciis et illusionibus, ac earum affectione, quae adhaerent 2 veris in naturali; cum enim bonum influit, quod fit per viam internam seu per internum rationalem hominem, tunc ideae naturalis hominis formatae a fallaciis sensuum et illusionibus inde, non sustinent approximationem ejus, sunt enim discordes, inde anxietas in naturali et tentatio; haec sunt quae in sensu interno in hoc capite describuntur per quod veniente Esau cum quadringentis viris Jacob in timorem et inde in anxietatem venerit, et quod inde in submissionis et humiliationis statum; conjunctio 3 enim illorum nusquam aliter fit: inde constare potest quod per ‘quadringentos viros’ significetur status tentationum, per ‘quadringentos’ ipse ille status, per ‘viros’ autem rationalia vera quae conjuncta sunt bono cum influit in naturale; quod per ‘viros’ significentur intellectualia et rationalia, videatur n. 265, 749, 1007, 3134;

[3] sed haec talia sunt quae in obscurum hominis cadunt 4 , ex causa quia cum in corpore vivit, distinctio inter rationale et naturale non apparet 5 , prorsus non illis qui non regenerati sunt, et quoque perparum illis qui regenerati, nam non reflectunt super illud, immo nec curant, nam cognitiones interiorum hominis 6 paene obliteratae sunt quae tamen olim fecerunt omne intelligentiae apud homines intra Ecclesiam: haec tamen aliquatenus constare possunt ab illis quae prius de rationali et ejus influxu in naturale ostensa sunt; nempe quod naturale regeneretur per rationale, n. 3286, 3288: et quod rationale prius recipiat vera quam naturale, n.

[3321], 3368, 3671: vera haec, quae e rationali cum bono influunt in naturale, sunt quae in sensu interno significantur per ‘quadringentos viros qui cum Esavo’.

Poznámky pod čarou:

1. quae hic intelligitur

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. in obscuro hominis sunt

5. appareat

6. The Manuscript inserts hodie.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.