Bible

 

Genesis 32

Studie

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4248

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4248. ‘Et quadringenti viri cum eo’: quod significet statum ejus nunc ut priorem locum sumat, constat a significatione ‘quadringentorum’ quod sint proprie tentationes et earum duratio, de qua n. 2959, 2966; hic status est qui intelligitur; quod ille status sit, constare potest ab illis quae sequuntur, quod nempe ‘timuerit valde, et angustia fuerit ei’, quodque ideo ‘castra sua in duo diviserit’, vers. 7, 8, 8;

tum quod ex timore ardenter supplicaverit ad Jehovam, vers. 9-12;

et denique quod luctatus sit cum angelo, per quam luctationem quod tentatio significetur, constabit ab explicatione luctationis illius in sequentibus hujus capitis. Cum invertitur status apud hominem qui regeneratur, hoc est, cum bonum priorem locum sumit, tunc tentationes veniunt; prius homo illas non 1 subire potest, quia nondum est in cognitionibus per quas se defendat, et 2 ad quas recurrat ad solatium capiendum; quapropter etiam nullus tentationes subit priusquam ad adultam aetatem pervenit; tentationes sunt quae uniunt vera bono, n. 2272, 3318, 3696, 3928. Inde patet quod per ‘quadringentos viros cum eo’ significetur status ut bonum priorem locum sumat.

Poznámky pod čarou:

1. non illas

2. seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Joshue 13

Studie

   

1 Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est :

2 omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.

3 A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.

4 Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi,

5 ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath.

6 Omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi.

7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse,

8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.

9 Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,

10 et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,

11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,

12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque eos Moyses, atque delevit.

13 Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem.

14 Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.

15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.

16 Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, quæ ducit Medaba,

17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,

18 et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,

19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.

20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,

21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.

22 Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.

23 Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.

24 Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.

25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba,

26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim usque ad terminos Dabir.

27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.

28 Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum.

29 Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem,

30 cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida :

31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas.

32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.

33 Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.