Bible

 

Genesis 31:37

Studie

       

37 et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.

Ze Swedenborgových děl

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia # 325

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 432  
  

325. Quoniam omnia universi in imagine referunt hominem, Adamus quoad sapientiam ac intelligentiam describitur per Hortum Edenis, in quo arbores omnis generis, et quoque fluvii, lapis pretiosus et aurum, tum animalia, quibus dedit nomina, per quae omnia intelliguntur talia quae apud illum erant, et faciebant id quod vocatur homo. Paene similia dicuntur de Aschure apud Ezechielem 1 Cap. Ezechiel 31:3-9, per quem significatur Ecclesia 2 quoad intelligentiam: et de Tyro, Ezech. 28:12-13, 3 per quam significatur Ecclesia 4 quoad cognitiones boni et veri.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Ezhechielem

2. Prima editio: Fcclesia

3. Prima editio: Ezechiel 28:12, 23,

4. Prima editio: Euclesia,

  
/ 432