Bible

 

Genesis 31

Studie

   

1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :

2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,

3 maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.

4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,

5 dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.

6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.

7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.

8 Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges Alba pepererunt.

9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.

10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.

11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.

12 Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.

13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.

14 Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?

15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?

16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.

17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.

18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.

19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.

20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.

21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,

22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.

23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.

24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.

25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.

26 Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?

27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?

28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem

29 valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.

30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?

31 Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.

32 Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.

33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,

34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,

35 ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quærentis est.

36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,

37 et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.

38 Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :

39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :

40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.

41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.

42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.

43 Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?

44 Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.

45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :

46 dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :

47 quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.

48 Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.

49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,

50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.

51 Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,

52 testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.

53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :

54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :

55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4580

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4580. ‘Statuit Jacobus statuam in loco quo locutus cum illo, statuam lapidis’: quod significet sanctum veri in Divino illo statu, constat a significatione 'statuae' quod sit sanctum veri, de qua sequitur; et a significatione ‘in loco quo locutus cum illo’ quod sit in statu illo, de qua mox supra n. 4578. De origine 1 quod statuae erigerentur, et libarent super illas libamen, et funderent super illas oleum, primum dicendum 2 :

[2] statuae quae erigebantur antiquis temporibus erant vel in signum, vel in testem, vel in cultum; quae 3 in cultum, ungebantur et tunc erant sanctae, et ibi quoque cultum suum habebant, ita in templis, in lucis, in silvis sub arboribus, et alibi; hoc rituale suum repraesentativum inde traxit quod lapides antiquissimis temporibus statuerentur in terminis inter gentium familias, ne illos transgrederentur ad faciendum illis malum, sicut quoque a Labane et Jacobo, Gen. 31:51;

ne transgrederentur illos ad faciendum malum, erat apud illos jus gentium; et quia lapides illi 4 erant in terminis, antiquissimi qui in singulis quae in tellure, correspondens spirituale et caeleste videbant, cum lapides hos ut terminos viderent, de veris quae sunt ultima ordinis, cogitabant, posteri autem illorum, qui in objectis minus spirituale et caeleste et plus mundanum spectabant, incipiebant modo ex veneratione ab 5 antiquo sancte de illis cogitare, et tandem antiquissimorum posteri qui proxime ante diluvium vixerunt, et non magis in terrestribus et mundanis ut objectis aliquod spirituale et caeleste videbant, coeperunt 6 sanctificare illos lapides, libamina fundendo super illos, ac oleo ungendo illos, et tunc vocabantur statuae, et in cultum adhibebantur: hoc remansit post diluvium in Ecclesia Antiqua quae repraesentativa fuit, sed cum illa differentia quod statuae inservirent his pro mediis perveniendi ad cultum internum; instruebantur enim infantes et pueri a parentibus quid repraesentarent, et sic perducebantur ad scire sancta et affici illis 7 quae repraesentabant; inde est quod statuae apud antiquos in templis, lucis, et silvis, ac super collibus et montibus essent in cultum:

[3] at cum internum cultus cum Ecclesia Antiqua prorsus periit, et coeperunt externa sancta et Divina habere, et sic idololatrice illa colere 8 , tunc statuas erigebant pro singulis diis; et quia posteritas Jacobi pronissima ad idololatrica erat, prohibebatur illis ne statuas erigerent, nec lucos haberent, et ne quidem super montibus et clivis aliquem cultum, sed congregarentur ad unum locum ubi Arca, et dein ubi Templum, ita ad Hierosolymam; alioquin quaelibet familia habuisset sua externa et idola quae coluisset, et 9 sic repraesentativum Ecclesiae non apud illam gentem institui potuisset: videantur quae de statuis prius n. 3727 ostensa sunt. Ex his constare potest unde statuae, et quid significarunt, et cum in cultum adhiberentur, quod esset sanctum verum quod per illas repraesentabatur, ideo quoque dicitur quod esset ‘statua lapidis’, nam ‘lapis’ significat verum in ultimo ordinis, n. 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798. Praeterea sciendum quod de 10 Divino Vero imprimis sanctum praedicetur, nam Divinum ‘Bonum’ est in Domino, et Divinum Verum procedit ab illo, n. 3704, 4577, et vocatur sanctum. 11

Poznámky pod čarou:

1. Origo

2. oleum super illas funderent, haec fuit

3. qui, in the Manuscript, the First Latin Edition.

4. ibi, in the First Latin Edition

5. pro

6. spectabant, inchoabant

7. et affici sanctis

8. inde colere absque ulla cognitione quae repraesentarent

9. The Manuscript inserts et quoque suum deum.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript has continues but deletes hoc sanctum est quod in Verbo intelligitur per spiritum sanctum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.