Bible

 

Genesis 30:31

Studie

       

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 349

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

349. "Signati et omni Tribu (filiorum) Israelis," significat Caelum et Ecclesiam Domini ab illis. - Per "Tribum" significatur Religio quoad bonum vitae, et per "omnem Tribum" significatur Ecclesia quoad omne bonum amoris et quoad omne verum ex illo bono, ex quibus bonum vitae; sunt enim duo quae faciunt Ecclesiam, bonum amoris et verum doctrinae; conjugium illorum est Ecclesia. Duodecim Tribus Israelis repraesentabant et inde significabant Ecclesiam quoad conjugium illud, ac unaquaevis Tribus aliquod universale verum boni aut bonum veri in illo: sed quid unaquaevis Tribus significabat, hactenus non alicui revelatum est, nec revelari potuit, ne per explicationem male consartam prophanaretur sanctum quod in illis in unum conjunctis latet, nam secundum conjunctionem significant. Aliter in serie in qua nominantur secundum Nativitates, Genesis 29; 30; 35:18; series illarum ibi haec est,

Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Dan, Naphtali, Gad, Ascher, Isaschar, Sebulon, Joseph, Benjamin.

Aliter in serie in qua nominantur cum venerunt (in) Aegyptum, quae est,

Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Isaschar, Sebulon, Gad, Ascher, Joseph, Benjamin, Dan, Naphtali, (Genesis 46:8-24). 1

Aliter in serie cum benedicuntur a Patre Israele, quae haec est;

Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Sebulon, Isaschar, Dan, Gad, Ascher, Naphtali, Joseph, Benjamin, (Genesis 49).

Aliter in serie cum benedicuntur a Mose, quae haec est,

Ruben, Jehudah, Levi, Benjamin, Joseph, Ephraim, Menasse, Sebulon, Gad, Dan, Naphtali, Ascher, (Deuteronomius 33);

ibi Ephraim et Menasse, et non Simeon et Isaschar. Aliter in serie cum castrametati et profecti sunt, quae haec est, Tribus Jehudae, Isascharis, et Sebulonis ad ortum; Tribus Rubenis, Simeonis, Gadis ad meridiem; Tribus Ephraimi, Menassis, et Benjaminis ad occidentem; Tribus Danis, Ascheris, et Naphtali ad septentrionem; et Tribus Levi in medio, (Numeri 2:1, ad fin.).

Aliter in serie, in qua nominantur alibi, ut Genesis 35:23-26; 2 Numeri 1:5-16; 7; 13:4-15; 26:5-57; 3 34:17-28; Deuteronomius 27:12-13; Josua 15-19; Ezechiel 48). 4

Quare cum Bileamus "vidit Israelem habitantem secundum Tribus suas" dixit,

"Quam bona sunt Tabernacula tua Jacob et Habitacula tua Israel," (Numeri 24:1-4, seq.).

In Pectorali judicii, quod erat Urim et Thummim, in quo duodecim lapides pretiosi juxta nomina filiorum Israelis erant, (Exodus 28:15-21) 5 , Tribus significabant in serie secundum interrogationem ad quam tulerunt responsum. Quid autem significant in serie in qua hic in Apocalypsi nominantur, quae adhuc alia est, in sequentibus dicetur. Quod "Tribus" significent Religionem, et "duodecim Tribus" Ecclesiam quoad omnia ejus, est quia "Tribus" et "Sceptrum" in Lingua Hebraea una vox sunt, ac "Sceptrum" est Regnum, ac Regnum Domini est Caelum et Ecclesia.

Poznámky pod čarou:

1. 8-24 pro "9-21"

2. xxxv. pro "xxv."

3. 5-57 pro "5-56"

4. xlviii. pro "xlvii."

5. 15-21 pro "15-24"

  
/ 962  
  

Bible

 

Numeri 1:5-16

Studie

  

5 quorum ista sunt nomina : de Ruben, Elisur, filius Sedeur ;

6 de Simeon, Salamiel filius Surisaddai ;

7 de Juda, Nahasson filius Aminadab ;

8 de Issachar, Nathanaël filius Suar ;

9 de Zabulon, Eliab filius Helon ;

10 filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ;

11 de Benjamin, Abidan filius Gedeonis ;

12 de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai ;

13 de Aser, Phegiel filius Ochran ;

14 de Gad, Eliasaph filius Duel ;

15 de Nephthali, Ahira filius Enan.

16 Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël,