Bible

 

Genesis 30

Studie

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4214

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4214. ‘Et mane surrexit Laban in matutino’: quod significet illustrationem illius boni a Divino Naturali Domini, constat a significatione ‘mane surgere in matutino’ quod sit illustratio, de qua n. 3458, 3723; et ex repraesentatione ‘Labanis’ quod 1 sit bonum quale est gentium, de qua n. 4189; quod illustratio hujus boni sit a Divino Naturali Domini quae hic intelligitur, patet a serie. Quod illustrationem attinet, est illa omnis a Domino, et per bonum quod apud hominem; talis ‘etiam’ est illustratio quale est bonum.

[2] Credunt plerique quod illi illustrati sint qui ratiocinari possunt de bono et vero, et de malo et falso, ac quod in illustrationis statu eo majore sint, quo subtilius et acutius possunt 2 de illis loqui, et simul confirmare per plura scientifica, et quoque illa quae loquuntur, verisimilia facere per comparativa imprimis ex sensualibus, et per alios persuasorios modos; hi tamen usque possunt in nulla illustratione esse, tametsi in facultate imaginativa et perceptiva sunt; haec facultas est duplex, una quae venit a luce caeli, altera quae a lumine fatuo, utrumque 3 apparet in externa forma simile sed in interna est prorsus dissimile; quod a luce caeli, hoc in bono est, hoc est, apud illos qui in bono sunt; hi ex bono possunt videre verum, ac scire sicut in clara die num ita sit, vel non ita sit; ast 4 quod ex lumine fatuo, hoc in malo est, hoc est, apud illos qui in malo sunt; quod ratiocinari possint de illis, est quia in facultate aliqua sciendi illa sunt sed in nulla affectione faciendi; quod id non sit in illustratione esse, quisque capere potest;

[3] cum lumine fatuo ita se habet in altera vita: qui in tali fuerunt in mundo, in simili sunt in altera vita, et ratiocinantur ibi de bono et vero, et de malo et falso, et quidem multo perfectius et excellentius quam in vita corporis: nam cogitationes illorum non retrahuntur et impediuntur ibi a curis quae sunt corporis et mundi, nec ita terminantur in illis, sicut dum in corpore et mundo fuerunt; sed apparet ilico, non coram illis sed coram bonis spiritibus et angelis, quod ratiocinia eorum sint lumini: fatui, et quod lux caeli, quae apud illos influit, ilico vertatur in tale lumen, quod quae 5 apud illos lux caeli vel suffocatur sicut cum lux solis in opacum quoddam illabitur et fit nigrum; vel quod reflectatur, quod fit 6 apud illos qui in principiis falsi sunt; vel pervertatur sicut eum lux solis in objecta terra et sordida influit, et facit tetros colores et quoque 7 tetros odores; ita se habet cum illis qui in lumine fatuo sunt et credunt se prae ceteris 8 illustratos esse, eo quod 9 intelligenter et sapienter ratiocinari possint, et tamen male vivant;

[4] quinam illi sunt et quales, apparet a singulis quae loquuntur, dummodo non mentiuntur bonum fallendi causa; qui Dominum negant aut contemnunt, et apud se subsannant illos qui Ipsum confitentur, inter tales sunt: qui adulteria amant, et rident illos qui conjugia credunt sancta et nusquam violanda, etiam inter tales sunt: qui Ecclesiae praecepta et doctrinalia credunt plebis causa esse ut teneantur etiam per illa in vinculis, ac apud se illa nihil faciunt, similiter inter tales sunt: qui naturae tribuunt omnia, et illos simplices credunt ac debilis judicii qui Divino illa vindicant, pariter inter tales sunt: qui omnia et singula suae prudentiae adscribunt, et dicunt quod supremum ens sit quod in communi aut in universali aliquid regit sed nihil in particulari aut singulari, et in hac opinione se confirmarunt, etiam tales sunt; ita in ceteris: tales in lumine fatuo sunt, etiam in altera vita, et quoque inter similes ratiocinantur acute, sed cum approximant ad aliquam societatem caelestem, tunc lumen illud exstinguitur, et fit tenebricosum, consequenter obscuratur eorum cogitatio ita ut ne quidem cogitare possint, stringuntur enim ibi a luce caeli, quae, ut dictum, apud illos vel suffocatur, vel reflectitur, vel pervertitur quare se praecipitant abinde, et conjiciunt ad 10 infernum, ubi tale lumen. Ex his constare potest quid illustratio vera, quod nempe sit ex bono quod a Domino, et quid illustratio falsa, quod nempe sit ex malo quod ab inferno.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts hic.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The genders here seem confused. The Manuscript has alters utrumque to utraque but leaves adjectives neuter until six lines lower where feminine appears again. Facultas apparently regarded as a neuter abstraction.

4. The Manuscript has at

5. The Manuscript has et quod

6. sit, in the First Latin Edition

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript has ex eo quod ad apparentiam

10. The Manuscript deletes ad, and inserts in.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.