Bible

 

Genesis 3

Studie

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9408

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9408. ‘Et sicut substantia caeli quoad munditiem’: quod significet translucentiam caeli angelici, constat ex significatione ‘caeli’ quod sit caelum angelicum, de qua sequitur, et ex significatione ‘munditiei’ seu puritatis substantiae cum dicitur de caelo, quod sit translucentia. 1 Quid translucentia caeli angelici sit cum de Verbo, paucis dicetur: caelum angelicum dicitur translucere cum verum Divinum translucet, nam universum caelum non est nisi quam receptaculum veri Divini; quilibet enim angelus est receptio ejus in particulari, ita omnes seu totum caelum in communi, inde caelum vocatur ‘habitaculum Dei’ et quoque ‘thronus Dei’, quia per ‘habitaculum’ significatur verum Divinum procedens a Domino receptum in intimo caelo, quod respective est bonum, n. 2 8269, 8309, et per ‘thronum’ significatur verum Divinum a Domino receptum in medio caelo, n. 5313, 6397, 8625, 9039; quoniam est verum Divinum, quale est in caelis, quod e Verbi sensu litterae 3 translucet, ideo est caelum angelicum quod translucet, nam Verbum est Divinum Verum accommodatum omnibus caelis, ac inde conjungit caelos cum mundo, hoc est, angelos cum hominibus, n. 2143, 7153, 7381, 4 8920, 9094 fin. , 9212 fin. , 9216 fin. , 9357, 9396; ex his patet quid intelligitur per translucentiam caeli angelici.

[2] Quod ‘caelum’ in sensu 5 interno sit caelum angelicum, est ex correspondentia et quoque ex apparentia; inde est quod ubi in Verbo dicuntur caeli, tum caeli caelorum, in sensu interno intelligantur caeli angelici; antiqui enim non aliam ideam de caelo aspectabili habuerunt quam quod ibi habitarent caelicolae, et quod 6 sidera essent eorum habitacula; similis idea quoque hodie est simplicium, et imprimis infantum; inde quoque sursum ad caelum aspicitur cum adoratur Deus; est quoque correspondentia, nam in altera vita apparet caelum cum sideribus, sed non caelum quod apparet hominibus in mundo; verum est caelum apparens secundum statum intelligentiae et sapientiae spirituum et angelorum; sidera ibi sunt cognitiones boni et veri, et nubes quae sub caelo quandoque conspiciuntur, sunt variae significationis secundum colores, translucentiam, et progressiones; caeruleum caeli est verum transparens ex bono; ex his constare potest quod per caelos significentur caeli angelici; per caelos autem angelicos significantur vera Divina, quoniam angeli sunt receptiones veri Divini procedentis a Domino;

[3] similia per ‘caelos’ significantur 7 apud Davidem,

Laudate Jehovam, caeli caelorum, et aquae quae supra caelos, Ps. 148:4:

apud eundem,

Psallite Domino equitanti super caelo caeli antiquitatis, Ps. 68:34 [KJV Ps. 68:33]:

apud eundem,

Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum, Ps. 33:6:

apud eundem,

Caeli enumerant gloriam Ipsius, et opera manuum Ipsius annuntiat firmamentum, Ps. 19:2 [KJV Ps. 19:1]:

in libro Judicum, Jehovah, quando exivisti e Seir, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt aquas, 5:4:

apud Danielem,

Cornu hirci crevit usque ad exercitum caelorum, et 8 dejecit in terram de exercitu et de stellis, et conculcavit illa, 8:10:

apud Amos, Dominus Jehovih, Qui aedificat in caelis gradus Suos, 9:6:

apud Malachiam, Si sit cibus in domo Mea, aperturus sum fenestras caeli, et effusurus vobis benedictionem, 3:10:

apud Esaiam,

Prospice e caelis et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae et decoris Tui, Esaiam 63:15 9 :

apud Moschen,

Benedicta a Jehovah terra Josephi, de pretiosis caeli, de rore, Deut. 33:13:

apud Matthaeum,

Jesus dixit, Non jurabis per caelum, quia thronus Dei est: qui juraverit per caelum jurat per thronum Dei et per Ipsum Qui 10 sedet super illo, 5:34, 23:22;

[4] in his locis et in pluribus aliis per 11 ‘caelos’ significantur caeli angelici; et quia caelum Domini in terris est Ecclesia, etiam per ‘caelum’ significatur Ecclesia, ut in sequentibus locis: apud Johannem,

Vidi caelum novum et terram novam, prius enim caelum et prior terra transierat, Apoc. 21:1:

apud Esaiam,

Ecce Ego creans caelos novos et terram novam, ideo nec commemorabuntur priora, neque ascendent super cor, 12 65:17:

apud eundem,

Caeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet, 51:6:

apud eundem,

Vestio caelum atrore, et saccum facio velamen, 50:3:

apud Ezechielem,

Obtegam caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum, et omnia luminaria lucis in caelo atrabo, et dabo tenebras super terra, 32:7, 8:

apud Matthaeum,

Post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, 24:29;

quid per ‘solem’, ‘lunam’, ‘stellas’, et ‘in caelis’, 13 significatur, videatur n. 4056-4060:

apud Esaiam,

Jehovah Deus Israelis, Tu es solus Deus; super omnia regna terrae, Tu fecisti caelum et terram, 37:16:

apud eundem,

Jehovah faciens omnia, expandens caelos solus, extendens terram a Me Ipso, 44:24

apud eundem,

Jehovah creans caelos, formans terram, et faciens eam, et praeparans eam, non inanitatem creavit eam, 45:18;

[5] quod per ‘caelum et terram’ in his locis et in aliis in sensu interno intelligatur Ecclesia, per ‘caelum’ Ecclesia interna et per ‘terram’ Ecclesia externa, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin. , 3355 fin. , 4535; ex quibus patet quod per creationem in primis capitibus Geneseos, ubi dicitur, In principio creavit Deus caelum et terram, Gen. 1:1, Et absoluti sunt caeli et terra, et omnis exercitus eorum, 2:1, intelligatur nova Ecclesia, creatio enim ibi est 14 regeneratio, quae etiam nova creatio vocatur, ut in explicationibus 15 ad illa capita ostensum videri potest.

Poznámky pod čarou:

1. The remainder of this subsection is found at the end of the, but is marked for insertion here.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript places this before e Verbi.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. spirituali

6. habitacula eorum essent sidera

7. The Manuscript inserts alibi in Verbo, ut.

8. disjecit

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. sedit, in the Manuscript, the First Latin Edition.

11. coelos significantur coeli altered to coelum significatur coelum

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. significantur, in the First Latin Edition, significetur, in the Second Latin Edition

14. The Manuscript inserts and deletes nova in the Manuscript, and inserts nova, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

15. ibi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.