Bible

 

Genesis 3

Studie

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 259

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

259. Quod per ‘calcaneum’ intelligatur infimum naturale seu corporeum, non sciri potest nisi sciatur quomodo antiquissimi considerarunt ea quae sunt in homine. Caelestia et spiritualia ejus referebant ad caput et faciem; quae ex illis existebant, ut charitas et misericordia, ad pectus; naturalia autem ad pedem, inferiora naturalia ad plantam; infima naturalia et corporea ad calcaneum; nec solum referebant ad ea, sed etiam ita vocabant. Infima rationis seu scientifica quoque intellecta sunt, [per] quae de Dane prophetavit Jacob, Erit Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadit eques ejus retrorsum, Gen. 49:17: et quae apud Davidem,

Iniquitas calcaneorum meorum circumdedit me, Ps. 49:6 [KJV Ps. 49:5]:

similiter quod de Jacobo refertur, cum exivit, Quod manus ejus prehenderit calcaneum Esavi, et inde vocatus Jacob, Gen. 25:26;

nomen Jacobi est ex calcaneo, quia Ecclesia Judaica, per ‘Jacobum’ significata, laederet calcaneum.

[2] Serpens modo laedere potest naturalia infima, non autem, nisi sint species viperae, naturalia interiora in homine, minus adhuc spiritualia, et minime caelestia; illa Dominus conservat, et homine nesciente recondit; quae Dominus recondit, vocantur in Verbo ‘reliquiae’. Quomodo autem serpens destruxerit infima ista apud antediluvianos per sensuale et amorem sui; et quomodo destruxerit apud Judaeos per sensualia, traditiones et nugas, perque amorem sui et mundi; et quomodo hodie destruit, et destruxit, per sensualia, scientifica et philosophica, et simul per eosdem amores, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.