Bible

 

Genesis 3

Studie

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Bible

 

Esaias 65:25

Studie

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

De Conjugio # 66

  
/ 126  
  

66. QUOD AMOR VERE CONJUGIALIS SIT NUDUS

Angeli tertii coeli sunt qui in conjugio coelesti sunt prae reliquis, sunt enim in amore in Dominum, et inde in conjugio boni et veri; inde etiam prae reliquis angelis sunt in amore conjugiali, inque innocentia et castitate; illi ambulant cum cinctura circum lumbos cum foris, at absque cinctura cum domi, et tamen in nuditate spectant conjugem ut conjugem, nec aliquid lascivi inest; dicunt quod conjugem spectare vestitam abstrahat ideam conjugii; et quod mirum, nuditas non excitat seu instigat, est tamen sicut externum vinculum amoris conjugialis; in lecto jacent copulati sicut sunt creati, ac ita dormiunt; dicunt quod non possent aliter, quia ipse amor conjugialis, qui perpetuus est, copulat, sic quoque communicatur vita unius cum vita alterius, et appropriatur 1 vita mariti uxori, ut sit sicut de Adamo legitur cum vidit Evam uxorem, Ecce os meum et caro mea, et quoque quod nudi essent, nec erubescerent, hoc est, non lascivum, -- at vero ut primum recessit Adam per uxorem ab amore in Dominum, qui in paradiso intelligitur per arborem vitae, de qua ibi, et Apoc. 2:7, 2 quod factum est per quod ex se suoque proprio agerent, nempe ex naturalis hominis scientia et jucundo, tunc periit conjugium boni et veri; inde lasciva facta est nuditas, desinente castitate conjugii, inde erubuerunt nuditatem et foliis ficus et postea tunica ovina vestiti sunt; inde nuditas in Verbo pro lascivia qualis adulterii intelligitur ... Apoc. 3:18, 16:15 3 .

Poznámky pod čarou:

1. appropriatur in the Manuscript; appropriata in in Tafel's edition

2Apoc. 2:7 in in Tafel's edition; omitted in the Manuscript

3Apoc. 3:18, 16:15 in in Tafel's edition; omitted in the Manuscript

  
/ 126