Bible

 

Genesis 29

Studie

   

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.

5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.

6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29 cui pater servam Balam tradiderat.

30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3778

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3778. ‘Et dixit illis, An cognoscitis Labanem filium Nahoris?’ quod significet num illis bonum ejus stirpis, constat ex repraesentatione ‘Labanis’ quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3612, 3665; et ex repraesentatione ‘Nahoris’ quod sit communis illa stirps, ex qua bonum quod ‘Laban’;

‘cognoscere’ quod sit in sensu interno esse inde, ex serie patet.

Quomodo se habet cum repraesentatione boni collateralis per Nahorem, Bethuelem et Labanem, paucis dicendum est: Terahus, qui fuit pater trium filiorum, nempe Abrami, Nahoris, et Haranis, Gen.

11:27, repraesentat communem stirpem ex qua Ecclesiae; ipse Terahus quidem fuit idololatra, 1 at repraesentativa non spectant personam sed rem, videatur n. 1361; et 2 quia Ecclesia repraesentativa Judaica incohabatur in Abrahamo, et instaurabatur apud posteros ejus a Jacobo, induit Terahus et tres ejus filii repraesentationem Ecclesiarum; Abram induit repraesentationem genuinae Ecclesiae, qualis est apud illos qui Verbum habent, at Nahor ejus frater induit repraesentationem Ecclesiae qualis apud gentes quae non Verbum habent; quod Ecclesia Domini sparsa sit per universum terrarum orbem, et quoque sit inter gentes quae in charitate vivunt, patet ab iis quae de gentibus passim ostensa sunt.

[2] Inde nunc est quod per Nahorem, ejus filium Bethuelem, et hujus filium Labanem repraesentetur bonum communis stirpis collaterale, hoc est, bonum in quo sunt illi qui ab Ecclesia Domini apud gentes; hoc bonum differt in eo a bono communis stirpis in linea recta, quod non sint vera genuina quae bono illorum conjunguntur, sed quod pleraque sint apparentiae externae quae fallaciae sensuum vocantur, nam Verbum non habent ex quo illustrari possunt; bonum quidem in sua essentia unicum est, sed accipit quale a veris quae ei implantantur, inde varium fit; vera quae 3 gentibus apparent ut vera, sunt in genere quod colant aliquem Deum, a quo suum bonum petunt, et cui id tribuunt, et quamdiu in mundo vivunt, ignorant quod ille Deus sit Dominus; et quoque quod Deum suum sub imaginibus quas sanctas habent, adorent; praeter alia plura; sed usque illa non impediunt quin salventur aeque ac Christiani, modo in amore in Deum suum, et in amore erga proximum vivunt; nam sic in facultate sunt recipiendi vera interiora in altera vita, videatur n. 932, 1032, 1059, 2049, 2051, 2284, 2589-2604, 2861, 2863, 3263: inde patet quid per bonum communis stirpis collaterale intelligitur 4 ; quod per Nahorem repraesententur illi extra Ecclesiam, qui in fraternitate ex bono sunt, videatur n. 2863, 2864, 2868; quod per Bethuelem repraesentetur bonum gentium primae classis, n. 2865, 3665; quod per Labanem affectio boni externi seu corporei, et proprie bonum communis stirpis collaterale, n. 3612, 3665. Cum hoc bono ita se habet, quod omnium primo inserviat homini pro medio comparandi sibi bonum spirituale, est enim externum corporeum, et ex apparentiis externis, quae in se sunt fallaciae sensuum; in pueritia homo non aliud pro vero et bono agnoscit, et tametsi docetur quid bonum et verum internum, usque non de hoc aliam ideam habet quam corpoream; et quia talis est prima idea, ideo tale bonum et verum est primum medium per quod introducuntur vera et bona interiora; hoc arcanum est quod hic per Jacobum et Labanem repraesentatur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has sed

2. The Manuscript has at

3. The Manuscript has illis

4. The Manuscript has significatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.