Bible

 

Genesis 29

Studie

   

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.

5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.

6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29 cui pater servam Balam tradiderat.

30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3761

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3761. ‘Sustulit Jacob pedes suos’: quod significat elevationem naturalis, constat a significatione ‘tollere’ quod sit elevatio; et a significatione ‘pedum’ quod sit naturale, de qua sequitur; elevatio quae hic significatur, est de qua in hoc capite agitur, quae est a vero externo ad bonum internum; in sensu supremo, quomodo Dominus Naturale Suum elevavit usque ad Divinum, secundum ordinem, ascendendo a vero externo per gradus ad bonum internum; et in sensu repraesentativo, quomodo Dominus naturale hominis cum illum regenerat, secundum similem ordinem, novum facit: quod homo qui 1 in adulta aetate regeneratur, secundum ordinem in hoc capite et sequentibus in sensu interno descriptum progrediatur, paucis notum est; causa est, quia pauci super id reflectunt, etiam 2 quia pauci hodie possunt regenerari, sunt enim ultima tempora Ecclesiae quando non amplius aliqua charitas, proinde non fides; et quia ita, ne quidem sciunt quid fides, tametsi in omnium ore est quod per fidem salvetur homo, inde adhuc minus sciunt quid charitas, et cum haec solum quoad voces modo nota sunt, 3 et quoad essentiam ignota, inde est quod dictum quod pauci possint reflectere super ordinem secundum quem homo novus fit seu regeneratur, et quoque quod pauci regenerari possint.

[2] Quia hic de naturali agitur et hoc repraesentatur per ‘Jacobum’, non dicitur quod surrexerit et iverit terram filiorum orientis, sed quod sustulerit pedes suos; utrumque significat elevationem; quod ‘surgere’ significet, videatur n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; quod hic dicatur ‘tollere pedes’, est respective ad naturale, nam ‘pedes’ significant naturale, videatur n. 2162, 3147; quod ‘pedes’ significent naturale seu naturalia, est ex correspondentia cum Maximo Homine, de qua ad finem capitum nunc, in quo, nempe Maximo Homine, illi qui ad provinciam pedum pertinent, sunt qui in naturali luce sunt, et parum in spirituali; inde quoque est quod quae infra pedes sunt, ut ‘planta et calcaneum’, significent infima 4 naturalia, videatur n.

259; et inde ‘calceus’, qui etiam aliquoties nominatur in Verbo, naturale corporeum, quod ultimum est, n. 1748.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts dein.

2. The Manuscript inserts ex causa.

3. The Manuscript has at

4. The Manuscript has naturalis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.