Bible

 

Genesis 28

Studie

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3814

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3814. ‘Et habitavit cum eo mensem dierum’: quod significet vitae statum novum, constat a significatione ‘habitare’ quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613; et ex significatione ‘mensis dierum’ quod sit status novus; quod omnia tempora sint status, videatur n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, ita anni, menses et dies; quales autem status significent, constat ex numeris eis appositis; cum autem in singulari dicitur annus, mensis aut dies, significatur integer status, ita finis prioris et principium sequentis, ut quoque in explicationibus passim ostensum; hic itaque per ‘mensem’ finis prioris status et principium sequentis, ita status novus; ut quoque alibi in Verbo, ut apud Esaiam,

Tandem fiet de mense in mensem suum, et de sabbato in sabbatum, veniet omnis caro ad incurvandum se coram Me, dixit Jehovah, 66:23:

apud Johannem, Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni; in medio plateae ejus et fluvii hinc et illinc arbor vitae faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, Apoc.

22:1, 2;

‘juxta mensem quemvis reddens fructum suum’ pro novo semper statu quoad boni receptionem, et inde exercitium:

apud Mosen,

Recense filios Levi, juxta domum patris eorum, et juxta familias eorum, omnem masculum, a filio mensis et supra recensebis illos.... Recense omnem primogenitum masculum filiorum Israelis a filio mensis et supra, et tolle numerum nominum eorum, Num. 1 3:15, 40;

quia finis prioris status et principium sequentis,

[2] seu novus status, per ‘mensem’ significabatur, mandatum est ut recensio eorum fieret ‘a filio mensis et supra’:

apud eundem,

Si videris in captivitate mulierem pulchram forma, et desideraveris illam, ut accipias tibi in uxorem, ... removebit vestem captivitatis suae desuper se, et sedebit in domo tua, et deflebit patrem suum, et matrem suam mense dierum, . .

.

postea intrabis ad illam, et cognosces illam, et erit tibi in uxorem, Deut. 21:11, 13;

hic manifeste ‘mensis dierum’ pro fine status prioris et principio sequentis seu novi.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript and the First Latin Edition have Num. 11:18, 19, 20, but this refers, 'not to the sons of Levi but to the eating of quails not for one day ... but for a whole month. '

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.