Bible

 

Genesis 28

Studie

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3712

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3712. ‘Et reducam te ad humum hanc’: quod significet conjunctionem cum Divina doctrina, constat a significatione ‘reducere’ quod sit iterum conjungere; et a significatione ‘humi’ quod sit doctrina boni et veri in naturali homine, de qua n. 268, 566, 990, hic Divina doctrina, quia per Jacobi peregrinationem apud Labanem repraesentantur intercedentia media, per quae Dominus Naturale Divinum fecit, et per Jacobi reductionem seu reditum ad terram Canaanem repraesentatur intercedentium mediorum finis, quod nempe Naturale Divinum fecerit; ita per ‘reducam te ad humum hanc’ significatur conjunctio cum Divina doctrina. Divina doctrina est Divinum Verum, et Divinum Verum est omne Verbum Domini; ipsa Divina doctrina est Verbum in sensu supremo in quo unice agitur de Domino; inde Divina doctrina est Verbum in sensu interno in quo agitur de regno Domini in caelis et in terris;

[2] Divina doctrina est quoque Verbum in sensu litterali, 1 in quo agitur de illis quae in mundo et super terris sunt; at quia sensus litteralis in se continet sensum internum, et hic supremum, et 2 prorsus correspondet per repraesentativa et significativa, ideo etiam doctrina inde est 3 Divina: quia Jacob repraesentat Divinum Naturale Domini, etiam repraesentat Verbum quoad sensum litteralem, nam quod Dominus sit Verbum, hoc est, omne Divinum Verum, notum est; naturale Verbi non aliter se habet ac sensus ejus litteralis, est enim hic nubes respective, videatur Praefat. ad cap. xviii; at rationale ejus seu spirituale interius Verbi se habet ut sensus internus, et quatenus Dominus est Verbum, 4 dici potest quod is repraesentetur per ‘Jishakum’; sensus autem supremus per ‘Abrahamum’; inde patet quid sit conjunctio cum Divina doctrina, cum praedicatur de Divino Naturali Domini, quod repraesentatur per ‘Jacobum’; verum enim vero haec se ita non habent in Domino, omne enim in Ipso est Divinum Bonum, non autem Divinum Verum, minus Divinum Verum Naturale, sed Divinum 5 Verum est Divinum Bonum apparens in caelo coram angelis et in terra coram hominibus, et tametsi 6 est apparens, usque est Divinum Verum quia est a Divino Bono, sicut lux quod solis sit quia a sole, videatur n. 3704.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has sed in hoc sensu agit Verbum

2. The Manuscript inserts ei.

3. The Manuscript inserts quoque.

4. The Manuscript has repraesentatur hic

5. The Manuscript has Bonum apparet sicut Divinum Verum

6. The Manuscript has apparet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.