Bible

 

Genesis 27

Studie

   

1 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Cui respondit : Adsum.

2 Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.

3 Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,

4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.

5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,

6 dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :

7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.

8 Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :

9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :

10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.

11 Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :

12 si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.

13 Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.

14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.

15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :

16 pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :

17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.

18 Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?

19 Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.

20 Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.

21 Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.

22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, Vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.

23 Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,

24 ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.

25 At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

26 dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.

27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.

29 Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ : qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.

30 Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,

31 coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.

32 Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau.

33 Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ?

34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi.

35 Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.

36 At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?

37 Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ?

38 Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,

39 motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,

40 erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.

41 Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.

42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.

43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran :

44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,

45 et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?

46 Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3498

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3498. ‘Non scio diem mortis meae’: quod significet vitam in naturali, constat a significatione ‘diei’ quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; et ex significatione ‘mortis’ quod sit resurgere seu resuscitari in vitam, de qua n. 3326; ita per ‘diem mortis’ significatur status resuscitationis vitae, seu quod idem, vita; quod in naturali, patet quia de vita ibi agitur. Quomodo haec se habent, non constare potest nisi sciatur quomodo se habet cum vita rationalis, et cum vita naturalis, seu quod idem est, cum vita interni hominis et cum vita externi; vita rationalis seu interni hominis distincta est a vita naturalis seu externi, et quidem ita distincta, ut vita rationalis seu interni hominis detur praeter a vita naturalis seu externi, sed vita naturalis seu externi hominis non dari potest absque vita rationalis seu interni; externus enim vivit ab interno, usque adeo ut si vita interni hominis cessaret, vita externi ilico fieret nulla; exteriora enim ita dependent ab interioribus, sicut posteriora a prioribus, aut sicut effectus a causa efficiente; si enim cessaret causa efficiens, effectus ilico nullus esset; ita quoque se habet cum vita externi hominis respective ad vitam interni:

[2] hoc 1 manifeste constare potest 2 ab homine; cum enim homo est in mundo, seu vivit in corpore, rationale ejus est distinctum a naturali, usque adeo ut homo abduci possit a sensualibus externis quae sunt corporis, etiam aliqualiter a sensualibus interioribus quae sunt ejus naturalis hominis, et in rationali suo esse, ita in cogitatione spirituali; hoc adhuc melius patet ex eo quod cum homo moritur, sensualia externa quae sunt corporis, prorsus relinquat, et tunc vitam interioris sui hominis retineat; immo etiam quod scientifica quae sunt memoriae externae seu naturalis, quidem secum habeat, sed usque illa non fruatur, videatur n. 2475-2477, 2479-2483, 2485, 2486; inde patet quod rationalis seu internus homo distinctus sit ab externo; sed cum homo in corpore vivit, tunc rationale ejus non apparet distinctum a naturali, ex causa quia in mundo est, 3 seu in natura, et quia ita, apparet vita rationalis in naturali, usque adeo ut non aliqua vita appareat esse rationali, si non simul naturali quod rationali tantum vitae appareat esse tunc, quantum ei naturale correspondet, videatur supra n. 3493. Inde constare potest quod sit vita in naturali correspondens, quae significatur per illa verba quae Jishakus ad Esavum dixit, ‘non scio diem mortis meae’; per ‘Jishakum’ enim repraesentatur rationale, et per ‘Esavum’ naturale, utrumque quoad bonum ibi.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has manifestius

2. The Manuscript has a vita hominis

3. The Manuscript has proinde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.