Bible

 

Genesis 23

Studie

   

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terræ.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2946

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2946. ‘Agrum do tibi, et speluncam quae in illo tibi do illam’: quod significet praeparationem a seipsis quoad illa quae sunt Ecclesiae et fidei, constat a significatione ‘agri’ quod sit Ecclesia, de qua n. 368, 2936; a significatione ‘speluncae quae in illo’, nempe in agro, quod sit obscurum fidei, de qua supra n. 2935; et a significatione ‘dare agrum et dare speluncam’, seu quod idem, non recipere argentum ab Abrahamo, quod sit non velle redimi a Domino, sed a seipsis, ita semet praeparare quoad illa. Talis est status primus omnium qui reformantur et fiunt spirituales, nempe quod non credant reformari a Domino sed a 1 semet, hoc est, quod omne voluntatis boni et 2 cogitationis veri sit a seipsis; in 3 illo statu etiam relinquuntur a Domino, quia alioquin reformari nequeunt; si enim antequam regenerati sunt, illis diceretur quod nequeant aliquid boni a se facere, nec aliquid veri a se cogitare, tunc vel in illum errorem laberentur quod exspectandus influxus in voluntatem et influxus in cogitationem, et si non hoc fieret, nihil conarentur; vel in illum errorem quod si bonum et verum aliunde quam a se, nihil imputaretur illis in justitiam; vel in illum quod sic quasi machinae, non sui juris aut sui compotis, forent; vel in alios;

[2] ideo datur illis tunc cogitare quod a seipsis bonum et verum; sed postquam regenerati sunt, tunc per gradus insinuatur illis cognitio quod aliter se res habeat, nempe quod omne bonum et verum unice a Domino; et porro, cum magis perficiuntur, quod quicquid non venit a Domino, sit malum et falsum; regeneratis, si non in vita corporis, usque in altera vita, datur illud non solum cognoscere, sed etiam percipere, nam omnes angeli in perceptione sunt quod ita sit: videantur quae de his prius dicta sunt, nempe: quod omne bonum et verum a Domino, n. 1614, 2016: quod omnis intelligentia et sapientia a Domino, n. 109, 112, 121, 124: quod homo ex semet nihil boni facere, et nihil veri cogitare possit, n. 874-876: quod usque quisque quasi ex proprio facere bonum debeat, nec remittere manus, n. 1712: quod homo si semet cogat ad resistendum malo, et ad faciendum bonum, sicut 4 a semet, quod accipiat a Domino proprium caeleste, n. 1937, 1947.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has seipsis

2. The Manuscript inserts omne.

3. The Manuscript has quo

4. The Manuscript has ex se

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.