Bible

 

Genesis 22

Studie

   

1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.

2 Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :

5 dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

7 dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?

8 Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.

9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.

12 Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.

15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :

16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :

17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2839

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2839. ‘In monte Jehovah videbit’: quod significet charitatem, per quam a Domino provisum ut salventur, nempe spirituales, constat ex significatione ‘montis’ quod sit amor et charitas, de qua n. 795, 796, 1430; quod ‘Jehovah videbit’ sit Domini Providentia, seu a Domino provisum, mox supra n. 2837 dictum est: hic charitas dicitur, non amor, ob differentiam quae est inter charitatem et amorem, de qua n. 2023. Quod spirituales per charitatem 1 salventur, non per fidem separatam a charitate, constat ex multis locis in Verbo: ita se habet cum charitate et cum fide; charitas absque fide non est 2 genuina charitas, et fides absque charitate non est 3 fides; ut charitas sit, erit fides, et ut fides, erit charitas, at ipsum essentiale est charitas, non enim alii humo implantari potest semen quod est fides; ex conjunctione unius et alterius mutuo et vicissim est conjugium caeleste, hoc est, regnum Domini; fides nisi implantata charitati est mere scientia, non enim vadit e memoria ulterius, nam nulla est affectio cordis quae recipit; 4 at fit intelligentia et sapientia cum implantatur charitati, hoc est, vitae; charitas absque fide, qualis apud infantes et apud probos gentiles, est modo humus cui implantatur fides, si non in vita corporis, usque in altera vita, videatur n. 1802, 2280, 2289-2309, 2417, 2589-2604.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after charitate.

2. The Manuscript has aliqua, deletes it and inserts genuina, deletes that, and marks aliqua to stand.

3. The Manuscript inserts aliqua.

4. ut, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.