Bible

 

Genesis 21

Studie

   

1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.

2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.

3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :

4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,

5 cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.

6 Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.

7 Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni ?

8 Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.

9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :

10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.

11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.

12 Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.

13 Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.

14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.

15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.

16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.

17 Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.

18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.

19 Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.

20 Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.

21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.

22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis.

23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.

24 Dixitque Abraham : Ego jurabo.

25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.

26 Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.

27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo fœdus.

28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.

29 Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ?

30 At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.

31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.

32 Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.

33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.

34 Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2551

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2551. ‘Quid vidisti quod feceris verbum hoc?’: quod significet intuitionem in causam, patet absque explicatione, tum ab iis qua sequuntur ubi causa dicitur. Quod ita ordine in sensu interno sistatur quomodo Dominus perceperit et cogitaverit de doctrina fidei, et de rationali num consuleretur, causa est quia angelicum est de illis in tali serie cogitare. Verbi sensus internus 1 est imprimis pro angelis, ita eorum perceptionibus et cogitationibus adaptatus; in suis delectabilibus, immo beatis et felicibus sunt, cum de Domino, Ipsius Divino e Humano, et de hoc quomodo Divinum factum, cogitant, nam circumfunduntur sphaera caelesti et spirituali quae plena est Domino, ita ut dici queat quod sint in Domino, inde nihil beatius et felicius es illis quam secundum illa quae sphaerae sunt et affectionis inde, cogitare simul etiam tunc instruuntur et perficiuntur, in eo imprimis quomodo Dominus per gradus sicut adolevit, humanum in quod natus, Divinum ex propria potentia fecerit, ita quomodo per scientias et cognitione' quas Sibi Ipsi revelavit, rationale Suum perfecit, umbras ejus successive discussit, et illud in Divinam lucem immisit: haec et innumerabili alia sistuntur coram angelis caelesti et spirituali modo cum mille e mille repraesentativis in luce vitae, cum Verbum legitur. Sed haec quae angelis tam pretiosa, sunt hominibus sicut levia, quia supra captum, ita in umbra eorum intellectus 2 ; et vicissim, quae sunt hominibus pretiosa, ut sunt illa in quibus mundana, sunt angelis levia, quia infra statum, ita in umbra eorum sapientiae; ita 3 , quod mirus' quae veniunt in umbram hominis, et paene in ejus contemptum, illa transeunt in lucem angelorum et in affectionem, ut sunt plura quae sensus interni Verbi sunt. '

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts sunt.

3. The Manuscript has nam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.