Bible

 

Genesis 20:1

Studie

       

1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 711

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

711. "Clamavit parturiens, et cruciata parare." - Quod significet non receptionem ab illis qui in ecclesia naturales et sensuales sunt, et resistentiam illorum, constat ex significatione "clamare parturiens" et "cruciari pariendo", cum de doctrina veri nascente ex amore caelesti, quae per "masculum" quem peperit, intelligitur, quod sit non receptio ejus, et quoque resistentia; quod sit ab illis qui in ecclesia naturales et sensuales sunt, est quia illi intelliguntur per "draconem", de quo sequitur.

Quod "parturire" et "parere" sit parturire et parere talia quae ecclesiae sunt, hic quae doctrinae veri et boni, constare potest ex illis quae in antecedente articulo de "utero" et ejus apertura, et de "partu", ostensa sunt, et quoque in sequentibus hujus capitis, ubi "parere" dicitur. Interim licet hoc modo memorare quod per "masculum, quem mulier peperit", intelligitur doctrina Novae Hierosolymae, quae a Domino e caelo data est; quod dracones tunc circumsteterint, ac vehementer et obnixe obstiterint, et hoc usque ad clamorem et cruciatum illorum qui pro illa doctrina erant, testari possum: quod etiam similes in mundo obstituri sint ne recipiatur, inde constare potest. Quinam illi sunt, dicetur in sequentibus, ubi de "dracone" et de "bestiis." Quid autem in specie significatur [per] "clamare parturiens" et "cruciari pariendo" in Verbo alibi, videatur infra (in articulo 721 1 ), ubi explicatur quid "parturire" et "parere" significat, quae videantur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Genesis 49:25

Studie

       

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.