Bible

 

Genesis 1:25

Studie

       

25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

Ze Swedenborgových děl

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia # 18

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 432  
  

18. Quod Infinita in Deo sint, quisque apud se affirmare potest, qui credit quod Deus sit Homo; et quia est Homo, est Ipsi Corpus, et omne quod corporis est; ita est Ipsi Facies, Pectus, Abdomen, Lumbi, Pedes, nam absque illis non foret Homo: et quia Ipsi illa sunt, etiam sunt Ipsi Oculi, Aures, Nares, Os, Lingua; tum etiam quae intra in Homine sunt, ut Cor et Pulmo, et quae ex illis pendent, quae omnia simul sumta faciunt ut homo sit homo: in homine creato sunt illa multa, et in contexturis suis spectata sunt innumera; sed in Deo Homine sunt illa infinita; non deest quicquam; inde Ipsi infinita perfectio. Quod comparatio Hominis Increati, qui est Deus, cum homine creato fiat, est quia Deus est Homo, et ab Ipso dicitur, quod homo mundi ad imaginem Ipsius et in similitudinem Ipsius creatus sit, Genesis 1:26-27.

  
/ 432