Bible

 

Genesis 18

Studie

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2189

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2189. ‘Dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?’: quod significet rationale verum, quod tunc non apparuit quia in bono rationali fuit, constat a repraesentatione ‘Sarae’ hic quod sit rationale verum, de qua supra n. 2173. Quomodo haec se habent, tum quoque sequentia ubi de statu Rationalis apud Dominum, qui [status] repraesentatur per ‘Sarah’, non ita ad intellectum explicari potest nisi sciatur qualis in genere sit status rationalis quoad bonum et quoad verum; tum apud Dominum quoad Divinum et quoad Humanum in quo tunc fuit:

[2] primarium rationalis apud hominem est verum, ut prius n. 2072 dictum, proinde est affectio veri, ob causam ut reformari possit homo: et sic regenerari, quod fit per cognitiones et scientifica quae sunt veri; quae continue 1 implantantur in bono, hoc est, in charitate, ut sic accipiat vitam charitatis; ideo est quod affectio veri apud hominem praedominetur in ejus rationali; se enim ita habet cum vita charitatis quae est ipsa vita caelestis, quod apud illos qui reformantur et regenerantur, illa continue nascatur et adolescat, et incrementa capiat, et hoc per vera, ideo quo plus veri insinuatur, eo plus perficitur vita charitatis, quare secundum veri qualitatem et quantitatem, se habet charitas apud hominem.

[3] Ex his constare aliquatenus potest quomodo se habet cum rationali hominis: at in vero non est vita, sed in bono; verum est modo recipiens vitae, hoc est, boni; verum est sicut indumentum aut vestimentum boni; ideo etiam vera in Verbo vocantur ‘indumenta’, ut et ‘vestes’; cum autem bonum constituit rationale, tunc disparatur verum, et fit sicut sit bonum, 2 bonum tunc translucet per verum, quemadmodum fit apud angelos qui cum induti apparent, est splendor inducens speciem vestis, quales etiam apparuerunt angeli coram prophetis.

[4] Haec nunc sunt quae intelliguntur per quod rationale verum tunc non apparuerit quia in bono rationali fuit, quae significata per quod ‘dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?’ sed quia Bonum Rationale Domini tunc fuit Divinum, quale apud nullum angelum potest esse, non describi potest aliter ac per comparationem, ita per illustrationem a quodam simili quod non est idem.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts a Domino.

2. The Manuscript inserts nam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.