Bible

 

Genesis 17

Studie

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2081

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2081. ‘Vere Sarah uxor tua’: quod significet Divinum Verum conjunctum Bono, constat a repraesentatione et inde significatione ‘Sarah’ quod sit Divinum Verum conjunctum Bono, de qua supra n. 2063.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Galatas 3

Studie

   

1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?

2 Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?

3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?

4 tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.

5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?

6 Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :

7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.

8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.

9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.

10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.

11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.

12 Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.

13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :

14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.

15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.

16 Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.

17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.

19 Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.

20 Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.

21 Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.

22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.

23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.

24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.

25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.

26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.

27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.

28 Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.