Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 444

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

444. "Solve quatuor Angeles vinctos ad flumen magnum Euphratem," significat ut vincula externa auferantur illis, ut appareant interiora mentis illorum. - Quod haec per illa verba significentur, nemo potest scire, et vix suspicari, nisi sciat quid per "flumen magnum Euphratem," et quid per "quatuor Angelos ibi vinctos," intelligitur; per "Euphratem" in Verbo significantur interiora mentis hominis, quae vocantur rationalia, quae apud illos qui in veris ex bono sunt, plena sapientia sunt, at apud illos qui in falsis ex malo, plena insania sunt. Haec per "Euphratem fluvium" in Verbo significantur; causa est, quia fluvius ille terminabat Terram Canaanem ab Assyria, et per "Terram Canaanem" significabatur Ecclesia, et per "Assyriam" rationale ejus; et inde per flumen terminans, significantur interiora mentis quae vocantur rationalia in utroque sensu; sunt enim tria quae faciunt hominem Ecclesiae, spirituale, rationale seu intellectuale, ac naturale, quod etiam est scientificum. Spirituale Ecclesiae significabatur per "Terram Canaanem" ac per fluvios in illa; rationale seu Intellectuale Ecclesiae, per 'Aschurem" seu "Assyriam" et per ejus "flumen Euphratem;" ac naturale Ecclesiae quod etiam est scientificum, per "Aegyptum" et ejus "flumen" Nilum; sed de his videantur plura infra (503). Per "quatuor Angelos ad flumen Euphratem vinctos" significantur interiora illa apud homines Ecclesiae, quae "vincta" dicuntur quia non propalantur; sunt enim spiritus infernales qui per quatuor hos Angelos intelliguntur, quia de illis dicitur, quod "parati essent ad occidendum tertiam partem hominum," ut mox sequitur (446); ac interiora hominum cum spiritibus, vel infernalibus vel caelestibus, unum faciunt, quoniam cohabitant; per "solvere illos" significatur auferre vincula externa ut appareant interiora mentis eorum: haec sunt quae per illa verba significantur. Quod per "Euphratem" significentur interiora mentis hominis contermina spiritualibus Ecclesiae ejus, constare potest ex locis in Verbo ubi, nominatur "Aschur" seu "Assyria;" "Euphrates" autem occurrit in opposito sensu, In quo significat interiora plena falsis et inde insaniis, in his locis:

"Ecce Dominus 1 ascendere facit super eos aquas Fluvii" (Euphratis) "validas et multas, Regem Aschuris: hic ibit per Jehudam, mundabit et transibit," (Esaias 8:7-8);

"Quid tibi cum via Aegypti, ut bibas aquas Schichoris; et quid tibi cum via Assyriae, ut bibas aquas Fluvii," (Jeremias 2:18);

"Devovebit Jehovah linguam maris Aegypti, et agitabit manum super Fluvium" Euphratem, (Esaias 11:15); 2

"Sextus Angelus effudit phialam super Fluvium Euphratem, cujus exsiccata est aqua," (Apocalypsis 16:12);

Mandatum est Prophetae ut poneret cingulum super lumbis, et illud postea in foramine petrae juxta Euphratem absconderet: et cum illud post breve tempus recepit, ecce erat corruptum, nec proderat ad quicquam, (Jeremias 13:1-7, 11);

Et quoque mandatum illi, ut postquam absolverit legere librum, projiceret illum in medium Euphratis, et diceret, "Sic submergetur Babel, et non resurget," (Jeremias 51:63-64);

per haec repraesentabantur interiora status Ecclesiae apud filios Israelis. Quod "fluvius Aegypti" Nilus, et "fluvius Assyriae" Euphrates, fuerint termini Terrae Canaanis, patet ex his:

"Pepigit Jehovah cum Abramo foedus, Semini tuo dabo Terram hanc, a Fluvio Aegypti usque ad Fluvium magnum Euphratem," (Genesis 15:18).

Quod Euphrates fuerit terminus, videatur Exodus 23:31; Deuteronomius 1:7-8; 11:24; Josua 1:4; Micham 7:12.

Poznámky pod čarou:

1. Dominus pro "Deus"

2. 11:15 pro "15:15, 16"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 503

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

503. Quid "Aegyptus" in Verbo significat, dicetur. "Aegyptus" significat naturalem hominem conjunctum spirituali, et tunc affectionem veri, et inde scientiam et intelligentiam; ac in opposito sensu significat naturalem hominem separatum a spirituali, et tunc fastum propriae intelligentiae, et inde insaniam in spiritualibus. "Aegyptus" significat naturalem hominem conjunctum spirituali, et tunc affectionem veri, et inde scientiam et intelligentiam, in sequentibus locis:

"In dic illo erunt quinque urbes in Terra Aegypti, jurantes Jehovae Zebaoth. In die illo erit Altare Jehovae in medio Terrae Aegypti; tunc notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo," (Esaias 19:18-21); 1

"In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, serviantque Aegyptii cum Aschure: in die illo erit Israel trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio Terrae: cui benedicet Jehovah Zebaoth dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et Opus manuum Mearum Aschur, et haereditas Mea Israel," (Esaias 19:23-25);

Aegyptus ibi est naturale, Aschur est rationale, et Israel est spirituale; haec tria faciunt hominem Ecclesiae. Inde rex Aegypti dictus fuit "Filius sapientum," "Filius regum antiquitatis;" ac Aegyptus dicta "Lapis angularis tribuum," (Esaias 19:11, 3); et de Salomone dicitur,

Quod "sapientia ejus fuerit prae sapientia Aegyptiorum," (1 Regnum 5:10 (B.A. 4:30));

Et quod "acceperit filiam Pharaonis in uxorem, et adduxerit illam in urbem Davidis," (1 Regnum 3:1);

Et quod "aedificaverit filiae Pharaonis domum juxta porticum," (1 Regnum 7:8); propterea etiam Josephus delatus est in Aegyptum, et factus est totius terrae Dominator ibi, (Genesis 41).

Quoniam "Aegyptus" significabat naturalem hominem quoad affectionem veri, et inde scientiam et intelligentiam, ideo Josephus conjux Mariae ex monito Angelicum Domino infante abivit in Aegyptum, (Matthaeus 2:14-15); 2

secundum praedictionem,

"Cum puer Israel, tunc amavi illum, et ex Aegypto vocavi Filium Meum," (Hoschea 11:1);

"Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, plantasti eam, et radicari fecisti radices ejus," (Psalm. 80:9-10 (B.A. Psalm. 80:8-9)); homo enim nascitur naturalis, fit rationalis, et postea spiritualis; ita vitis ex Aegypto plantatur et radicatur. Propter illam repraesentationem, etiam Abraham peregrinatus est in Aegypto, (Genesis 12:10 seq.);

Et Jacobus cum filiis suis jussus est abire in Aegyptum, et quoque ibi morati sunt, (Genesis 46, seq.).

Inde quoque Terra Canaan, per quam significatur Ecclesia, describitur quoad extensionem suam,

Usque ad fluvium Aegypti, (Genesis 15:18; 1 Regnum 5:1 (B.A. 4:21); Micham 7:12);

et Aegyptus aequiparatur Horto Eden, Horto Dei, (Ezechiel 30:2, 8; Genesis 13:10);

ac scientiae naturalis hominis vocantur Desiderabilia Aegypti, (Daniel 11:43);

Ac byssus in acupictura ex Aegypto, (Ezechiel 27:7). 3

(Praeter alibi de Aegypto bene, ut Esaias 27:12-13; Ezechiel 29:13-16; 31:1-8; Hoschea 11:11; Sacharias 10:10-11; 14:16-18; Psalm. 68:32-33 4 (B.A. 31-32); 2 Regnum 19:23-24).

"Aegyptus" autem in opposito sensu significat hominem naturalem separatum a spirituali, et tunc factum propriae intelligentiae, et inde insaniam in spiritualibus, in sequentibus locis:

"Quoniam elatum est cor Pharaonis in altitudine sua, et dedit fastigium inter implexa, exscindent eum alieni, et dejicient eum. In die quo descensurus es in Infernum, obtegam super eo abyssum, et in medio praeputiatorum cubabis," (Ezechiel 31:10-18);

"Evertentur fundamenta Aegypti; descendet superbia roboris ejus, et devastabuntur urbes ejus in medio urbium desolatarum: dabo ignem in Aegyptum, et dispergam Aegyptum inter gentes, et disjiciam eos in terras," (Ezechiel 30);

"Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et non respiciunt ad Sanctum Israelis; nam Aegyptus homo et non Deus, et equi ejus caro et non Spiritus," (Esaias 31:1, 3);

"Aegyptus sicut flumen ascendit; dicit, Ascendam, obtegam terram, et perdam: ascendite equi, insanite currus, comedet vos gladius, et inebriabitur sanguine; sanatio non tibi," (Jeremias 46:2, 8-11); 5

"Quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, et filius regum antiquitatis: ubi nunc sapientes tui, cognoscant; stulti facti sunt principes Zoanis; seduxerunt Aegyptum, angularem lapidem tribuum; non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam," (Esaias 19:1-17);

"Propheta contra Aegyptum; Balaena magna, quae cubas in medio fluviorum tuorum; quia dixit, Meus fluvius, et ego feci me; ideo dabo hamos in maxillas tuas; et adhaerere faciam piscem fluviorum tuorum squamis tuis, et derelinquam te in deserto: et ideo fiet terra Aegypti solitudo et vastitas," (Ezechiel 29:1-12).

(Praeter alibi, ut Esaias 30:2, 7; 6 Jeremias 2:17-18, 36; 42:8; Ezechiel 16:26, 28-29; 23:2-33; Hoschea 7:11, 13, 16; 9:1, 3, 6; 11:5; 12:2 (B.A. 1); Joel 4:19 (B.A. 3:19); Threni 5:2, 4, 6, 8; Deuteronomius 17:16; 1 Regnum 14:25-26; 2 Regnum 18:21).

Quoniam Aegyptii tales facti sunt, ideo quoad omnia bona et vera Ecclesiae devastati sunt. Devastationes illorum describuntur per miracula ibi facta, quae erant plagae, et significabant totidem cupiditates naturalis hominis separati a spirituali, qui unice agit ex propria intelligentia et ejus fastu. Plagae significativae ejus cupiditatum fuerunt,

Quod aquae in flumine conversae sint in sanguinem, ita ut moreretur piscis, et feteret flumen, (Exodus 7);

Quod ex fluviis et stagnis productae sint ranae super Terram Aegypti; quod pulvis terrae versus sit in pediculos; quod colluvies volatilium noxiorum immissa sit, (Exodus 8);

Quod ulcus efflorescens pustulis factum sit super hominem et bestiam; quod pluvia grandinis mixta igne depluerit, (Exodus 9);

Quod locusta immissa sit; quod caligo facta sit in omni terra Aegypti, (Exodus 10);

Quod omnia primogenita in terra Aegypti mortua sint, (Exodus 12); 7

Et demum, quod Aegyptii submersi sint in Mari Suph, (Exodus 14),

per quod significatur Infernum. Quid per haec omnia in specie significatur, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis, ubi explicata sunt. Inde patet, quid significatur per "Plagas et Morbos Aegypti," (Deuteronomius 7:15; 28:60);

quid per "Submergi flumine Aegypti," (Amos 8:8; 9:5); 8

et unde est, quod Aegyptus dicatur "Terra servitutis," (Micham 6:4);

"Terra Chami," (Psalm. 106:22); 9

Tum "Fornax ferri," (Deuteronomius 4:20; 1 Regnum 8:51). 10

Causa, quod "Aegyptus" significet tam intelligentiam quam insaniam in spiritualibus, erat, quia Ecclesia Antiqua, quae in plura regna Asiae extensa fuerat, etiam in Aegypto fuit, et tunc Aegyptii prae caeteris scientiam correspondentiarum inter spiritualia et naturalia excoluerunt, ut patet ex hieroglyphicis ibi; at vero cum apud illos scientia illa versa est in magicam, et facta idololatrica, tunc intelligentia illorum in spiritualibus facta est insania; inde "Aegyptus" hanc in opposito sensu significat. Ex his videri potest, quid intelligitur per "urbem magnam, quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus."

Poznámky pod čarou:

1. 18-21 pro "17 ad 21"
2. ii. pro "i."

3. xxvii. pro "xxvi."

4. lxviii. pro "xlviii."

5. 8-11 pro "7, 8, 9"

6. 2, 7 pro "1, 7"

7. xii. pro "xi."

8. 5 pro "15"

9. 106:22 pro "126:23"

10. 51 pro "5"

  
/ 962