Bible

 

Genesis 12

Studie

   

1 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.

2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.

5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus autem tunc erat in terra.

7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.

9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.

10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.

11 Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier :

12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.

13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.

14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.

15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.

16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.

18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?

19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.

20 Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1444

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1444. ‘Et Canaanita tunc in terra’: quod significet hereditarium a matre malum in externo Ipsius homine, constare potest ab illis quae prius dicta de hereditario apud Dominum; natus enim fuit sicut alius homo, et Secum a matre traxit mala, contra quae pugnavit et quae evicit; notum est quod Dominus tentationes gravissimas subierit et sustinuerit, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et quidem tantas ut pugnaverit solus et ex propria potentia contra totum infernum; nemo potest tentationem subire nisi illi malum adhaereat; cui nullum malum, ne minimum tentationis habere potest;

[2] malum est quod infernales spiritus excitant; apud Dominum non malum aliquod actuale aut proprium fuit ut apud omnes homines, sed malum hereditarium a matre, quod hic vocatur ‘Canaanita tunc in terra’, de quo videantur quae dicta supra ad vers. 1, n. 1414, nempe quod bina hereditaria sint quae connascuntur homini, unum ex patre, alterum ex matre; quod a patre, hoc manet in aeternum, quod a matre, hoc dispergitur a Domino cum homo regeneratur; at hereditarium Domini a Patre Ipsius fuit Divinum, hereditarium a matre fuit malum de quo hic, per quod tentationes subiit, de quibus videatur Marcus 1:12, 13; Matth. 4:1; Luc. 4:1, 2;

se, d ut dictum, Ipsi nullum actuale seu proprium malum, nec aliquod hereditarium a matre malum postquam per tentationes evicit infernum, quare hic dicitur quod tunc fuerit, nempe, ‘Canaanita tunc in terra’.

[3] Canaanitae fuerunt qui habitabant juxta mare et juxta litus Jordanis, ut constat apud Mosen,

Exploratores reversi dixerunt, Venimus in terram quo misisti nos, et etiam fluens lacte et melle illa, et hic fructus ejus; nisi quod fortis populus habitans in terra, et urbes munitae magnae valde, et etiam natos Anaki vidimus ibi; Amalekus habitat in meridie, et Hittaeus, et Jebusaeus, et Emoraeus habitat in monte, et Canaanita habitat juxta mare, et juxta litus Jordanis, Num. 13:27-29;

‘quod Canaanitae habitaverint juxta mare et juxta litus Jordanis’ significabat inde malum apud externum hominem, quale est hereditarium a matre, nam mare et Jordanes erant termini:

[4] quod malum tale per ‘Canaanitam’ significetur, constat quoque apud Zachariam, Non erit Canaanita amplius in domo Jehovae Zebaoth in die illo, 14:21;

ubi de regno Domini, quo significatur quod Dominus evicerit malum per ‘Canaanitam’ intellectum et a regno Suo expulerit. Omnia genera malorum significantur per gentes idololatras in terra Canaanaea, inter quas Canaanitae, ut Gen. 15:19-21 1 ; Exod. 3:8, 17; 23:23, 28; 33:2; 34:11; Deut. 7:1; 20:17; Jos. 3:10; 24:11; Jud. 3:5;

quodnam malum per unamquamvis gentem in specie significatur, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicendum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.