Bible

 

Genesis 11

Studie

   

1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.

2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.

3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :

4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

6 et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.

8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.

9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.

12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.

13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.

14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.

15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.

16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.

17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.

18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.

19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.

20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.

21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.

22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.

23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.

24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.

25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.

26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27 Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.

28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.

29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.

30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.

32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1361

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1361. Quod ex idololatria Ecclesia repraesentativa facta sit, nullus scire potest nisi sciat quid repraesentativum est; quae in Ecclesia Judaica repraesentabantur, et quae in Verbo, est Dominus, ac Ipsis regnum, proinde caelestia amoris, et spiritualia fidei; haec sunt quae repraesentantur, praeter plura quae ad illa pertinent, sicut omnia quae sunt Ecclesiae: repraesentantes sunt vel personae, vel res quae sunt in mundo aut super tellure, verbo omnia quae sunt objecta sensuum, usque adeo ut vix aliquid objectum sit quod non repraesentativum esse possit: sed generalis lex repraesentationis est quod nihil reflectatur super personam aut super rem quae repraesentat, sed super illud ipsum quod repraesentatur; ut pro exemplo:

[2] omnis rex quicumque fuit, in Juda et Israele, immo in Aegypto, et alibi, potuit repraesentare Dominum; ipsum regium eorum est repraesentativum; ita potuit rex omnium pessimus, sicut Pharaoh qui erexit Josephum super terram Aegypti; Nebuchadnezzar in Babele, Dan. 2:37, 38, Saul et ceteri reges Jehudae et Israelis, qualescumque fuerunt; ipsa unctio, unde appellati uncti Jehovae, hoc involvit. Similiter omnes sacerdotes quotcumque fuerunt, repraesentabant Dominum; ipsum sacerdotale est repraesentativum; sacerdotes qui fuerunt mali et immundi, similiter; quia in repraesentativis nihil reflectebatur super personam qualis fuit. Nec solum homines repraesentabant sed etiam bestiae, sicut omnes quae sacrificabantur; ‘agni et oves’ repraesentabant caelestia, ‘columbae et turtures’ spiritualia; ‘arietes, hirci, juvenci et boves’ similiter sed caelestia et spiritualia inferiora.

[3] Nec solum animata, ut dictum, repraesentabant sed etiam inanimata, sicut altare, immo lapides altaris, tum arca et tentorium cum omnibus quae ibi, ut et templum cum omnibus quae ibi, quod cuivis notum esse potest; ita lucernae, panes, vestes Aharonis: nec solum haec repraesentativa fuerunt sed etiam omnes ritus qui fuerunt in Ecclesia Judaica. In Antiquis Ecclesiis repraesentativa se extendebant ad omnia objecta sensuum, sicut ad montes et colles, adque valles, planities, fluvios, rivos, fontes, cisternas, ad lucos, ad arbores in genere, et ad quamcumque arborem in specie, usque adeo ut unaquaevis arbor aliquid certum significaret, quae postea cum Ecclesia significativa cessavit, facta sunt repraesentativa; ex his constare potest quid per repraesentativa intelligatur: et quia non solum per homines, quicumque et qualescumque essent sed etiam per bestias, tum etiam per inanimata, repraesentari potuerunt caelestia et spiritualia, illa nempe quae sunt regni Domini in caelis, et quae sunt regni Domini in terris, inde constat quid Ecclesia repraesentativa.

[4] Repraesentativa se habuerunt quod coram spiritibus et angelis apparerent omnia sancta quae fiebant secundum ritus mandatos, ut cum summus sacerdos lavasset se aquis, amictu pontificali indutus ministraret, coram candelis accensis staret, utcumque ille fuisset, etiam si vel immundissimus et corde suo idololatres; ita quoque ceteri sacerdotes; nam, sicut dictum, in repraesentativis non reflectebatur super personam sed super ipsum illud quod repraesentabatur, prorsus abstracte a persona, sicut abstracte a bovibus, juvencis, agnis quae sacrificabantur, aut a sanguine qui effundebatur circum altare, ut et abstracte ab ipso altari, et sic porro.

[5] Ecclesia haec repraesentativa instituta est postquam omnis cultus internus periit, et cum factus non solum mere externus sed etiam idololatricus, ob causam ut aliqua conjunctio caeli foret cum terra, seu Domini per caelum cum homine; et hoc postquam periit conjunctio per interna cultus: sed qualis conjunctio haec sit per sola repraesentativa, ex Divina Domini Misericordia, dicetur in sequentibus. Repraesentativa non prius incohantur quam in capite sequente, ubi omnia et singula quae ibi et in sequentibus, pure repraesentativa sunt: hic agitur de statu illorum qui patres fuerunt, antequam quidam ex illis et posteri eorum repraesentativi facti, qui quod in idololatrico cultu fuerint, supra ostensum est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.