Bible

 

Genesis 10

Studie

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1150

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1150. ‘Filii Japheti’: quod significent illos qui cultum externum correspondentem interno habuerunt, prius dictum est: cultus externus correspondens interno dicitur quando essentiale inest cultui; essentiale est adoratio Domini ex corde, quae nusquam dabilis est nisi charitas sit, seu amor erga proximum; in charitate seu amore erga proximum Dominus est praesens, tunc adorari potest ex corde; sic ex Dominus adoratio, nam Dominus dat omne posse et omne esse in adoratione; inde sequitur, qualis charitas apud hominem talis adoratio seu cultus; omnis cultus est adoratio quia ei inesse debet adoratio Domini ut sit cultus. Filii Japheti seu gentes et populi qui filii Japheti dicti sunt vixerunt inter se in charitate mutua, in amicitia, in civilitate, inque simplicitate, quare etiam in illorum cultu aderat Dominus; nam cum adest Dominus in cultu externo, tunc cultus internus est in externo, seu est cultus externus correspondens interno. Perplurimae gentes olim tales fuerunt, hodie quoque dantur, qui in externis ponunt cultum, nec sciunt quid internum, sique sciunt, non de illis cogitant; illi si agnoscunt Dominum et amant proximum, Dominus est in illorum cultu et sunt ‘filii Japheti’; at si negant Dominum, et se modo amant, ac proximum non curant, magis si odio habent, eorum cultus est externus separatus ab interno et sunt ‘filii Canaanis’ seu ‘Canaanitae’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.