Bible

 

Ezechiel 5

Studie

   

1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.

2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

3 Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui :

4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.

5 Hæc dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.

6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt : judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt.

7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt, et in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati,

8 ideo hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium :

9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.

10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos : et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.

11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.

12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo : tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.

13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.

14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quæ in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis :

15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.

16 Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quæ erunt mortiferæ, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :

17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 56

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 60  
  

56. Loca e Verbo Prophetico, in quo agitur de Ecclesia Israelitica, in quibus de "vastatione," "desolatione," "confractione," et hae nominantur, et quoque "desertum," sunt sequentia:

"O habitator Hierosolymae et vir Jehudae,....quid faciam vineae meae quod non feceram? Exspectavi ut faceret uvas, sed fecit labruscas.....Ponam eam in desolationem; non putabitur, neque sarrietur, ut ascendat vepris,....et domus in devastationem erunt; non enim opus Jehovae introspiciunt, et factum manuum Ejus [non] vident" (Esaias 5:3-12);

"Pastores multi perdiderunt vineam meam, conculcarunt agrum meum, redegerunt agrum desiderii [mei] in desertum solitudinis; posuit eam in solitudinem.....O desolata, desolata est tota terra, quia non ponens super cor. Super omnes colles in deserto venerunt vastatores;.... severunt tritica, et messuerunt spinas" (Jeremias 12:10-13);

"Gens ascendit super terram meam,....et redegit vitem meam in vastitatem" (Joel 1:6[,7]);

"Devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum" (Joel 1:10);

per "vineam" et "agrum" in his locis, ut in aliis in Verbo significatur Ecclesia.

In omnibus habitationibus vestris urbes devastabuntur, et excelsa desolabuntur, ut devastentur 1 et desolentur altaria vestra,....cessentque idola vestra, et abscindantur statuae vestrae, deleanturque opera vestra" (Ezechiel 6:6; tum quoque videatur vers. 14[3]);

"Obliti sunt Mei populus meus, vanitati suffiverit;....ut ponerent terram in vastitatem" (Jeremias 18:15, 16);

"terra" hic pro Ecclesia.

"Vastabuntur excelsa Jischaki, et sanctuaria Israelis desolabuntur" (Amos 7:9);

" Abi et dic populo huic, Audite audiendo, sed non intelligite; et videte videndo, sed non cognoscite; impingua cor populi hujus,....et oculos ejus obline." Tunc dixit Propheta, "Quousque, Adonai? Qui dixit, Usque dum devastantur urbes,....et terra redigitur in solitudinem; multiplicabit Jehovah deserta in medio terrae" (Esaias 6:9-12);

"Ecce Jehovah evacuans terram, et exinaniens illam;....evacuando evacuabitur terra,....ex 2 eo quod transgressi sint leges, 3 transcenderint statutum, irritum reddiderint foedus aeternitatis; ideo in urbe erit vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta" (Esaias 24:1, 3, 5, 12);

Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, irritum reddidit foedus.....Concipite quisquilias, parite stipulam" (Esaias 33:8, 11);

"Tacui ab aeterno,....desolabo et absorbebo simul. Vastabo montes et colles" (Esaias 42:14, 15);

"Destructores et devastatores tui ex te exibunt;.... nam quoad vastationes et desolationes tuas, et terram devastationis tuae,....procul aberunt absorptores" (Esaias 49:17, 19);

Iniquitates vestrae fuerunt dividentes inter vos et inter Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem a vobis.....Ova aspidis ponebant, et telas araneae texebant.....Vastatio et confractio in semitis eorum..... Exspectamus lucem, sed ecce tenebrae;....palpamus 4 sicut caeci parietem,....offendimus in meridie sicut in crepusculo" (Esaias 59:2, 5, 7, 9, 10);

"Urbes sanctitatis tuae factae sunt desertum, Zion facta est desertum, et Hierosolyma vastitas. Domus sanctitatis nostra....facta est [in] incendium ignis et omnia desiderabilia nostra facta sunt in vastitatem" (Esaias 64:10, 11 5 );

"Contra Israelem rugiunt leones juvenes;....redigunt terram ejus in vastitatem" (Jeremias 2:15);

"Vae nobis, quia devastati sumus; ablue a malitia cor tuum, O Hierosolyma;....quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis" (Jeremias 4:13, 14);

"Sicut scaturire facit fons aquas suas, sic Hierosolyma facit scaturire malitiam suam. Violentia et vastatio auditur 6 in ea;....castigationem admitte,....ne redigam te in vastitatem.....O filia populi mei, cinge te sacco, et volve te in cinere;....quia subito veniet vastator super nos 7 " (Jeremias 6:7, 8, 26);

"Vox lamenti audita est ex 8 Zione: Quomodo devastati sumus; eo 9 quod deseruimus 10 terram" (Jeremias 9:19 11 );

"terra" pro Ecclesia.

"Tentorium meum devastatum est, et omnes funes mei 12 evulsi;....quoniam stulti facti sunt pastores, et Jehovam non quaesiverunt" (Jeremias 10:20, 21);

"tentorium" pro cultu.

"Vox strepitus, 13 ecce veniens, et tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum draconem" (Jeremias 10:22);

"Erit tota terra in desolationem, in devastationem" (Jeremias 25:11);

"terra" pro Ecclesia.

"Vox clamoris a Choronaim, devastatio et confractio magna.....Veniet vastator super omnem urbem" (Jeremias 48:3, 5, 8, 9, 15, 18);

haec de Moabo, per quem intelligitur confidentia in operibus suis et in propria intelligentia (ut[II] patet a versu 29, ibi).

"Ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem eorum" (Ezech. 4:17);

"panis et aqua" pro bono et vero.

"Ebrietate et tristitia impleberis, calice devastationis et desolationis" (Ezechiel 23:33);

"Vae illis, quia divagati sunt; devastatio illis" (Hoschea 7:13);

"Erit terra in desolationem propter habitatores suos, propter fructum operum eorum" (Micham 7:13).

(Praeter multis aliis in locis, ut Esaias 7:18, 19; cap. 17:4-6, 9-14; cap 22:4-9; cap. 29:10-12; cap 51:19; Jeremias 19:8; cap. 25:9-11, 18; cap. 44:2, 6, 22: Ezechiel 10:1 ad fin.; cap. 12:19, 20; cap. 33:24, 28, 29: Hoschea 10:14; cap. 12:2: Joel 2:20; Amos 5:9: Micham 6:13, 16: Habakuk 1:3: 1:4, 9: 7:14; cap. 11:2, 3.)

Ex omnibus his locis videri potest quid "vastatio" et "desolatio;" quod non sit terrae et urbium a populis, sed Ecclesiae a bonis et veris, unde non nisi quam mala et falsa.

Poznámky pod čarou:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

4. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

5. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

6. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

7. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

8. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

9. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

10. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

11. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

12. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

13. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60  
  

Bible

 

Jeremias 2:15

Studie

       

15 Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam : posuerunt terram ejus in solitudinem, civitates ejus exustæ sunt, et non est qui habitet in eis.