Bible

 

Ezechiel 5

Studie

   

1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.

2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.

3 Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui :

4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.

5 Hæc dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.

6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt : judicia enim mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt.

7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt, et in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati,

8 ideo hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium :

9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.

10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos : et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.

11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.

12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo : tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.

13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.

14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quæ in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis :

15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ.

16 Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quæ erunt mortiferæ, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :

17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9412

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9412. ‘Et comederunt et biberunt’: quod significet informationem de bono et vero cultus, constat ex significatione ‘comedere’ quod sit conjunctio et appropriatio boni, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin. , 3596, 1 3832, 4745, 5643, et ex significatione ‘bibere’ quod sit conjunctio et appropriatio veri, de qua n. 3089, 3168, 4017, 4018 5709, 8562; quod etiam sit informatio, nempe ‘comedere’ informati de bono et ‘bibere’ informatio de vero, est quia cibus spiritualis est omne bonum fidei ex quo sapientia, et potus spiritualis est omne verum fidei ex quo intelligentia, n. 56-58, 681, 1480, 3069, 3114, 3168, 3772, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5487, 2 5576, 5579, 5582, 5588, 5655, 5915, 8562, 9003; inde apud antiquos 3 4 comessationes, convivia, prandia, et cenae instituebantur ut consociarentur per talia quae sapientiae et intelligentiae 5 , n. 3596, 3832, 5161, 7836, 7996, 7997;

[2] inde etiam convivia, prandia, et cenae in Verbo significant consociationes 6 quoad fidem et amorem, ut apud Matthaeum, Multi ab oriente usque 7 et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isako, et Jacobo in regno caelorum, 8:11

apud Lucam, Jesus dixit ad discipulos, Comedetis et bibetis super mensa Mea in regno Meo, 22:30:

apud eundem,

Beati servi quos veniens Dominus invenerit vigilantes; amen dico vobis quod cincturus sit se, et accumbere facturus eos, 8 et Ipse accedens ministraturus illis, 12:37:

apud Johannem, Rogarunt Jesum discipuli dicentes, Magister, ede; Ipse vero dixit illis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis, 4:31, 32:

apud eundem,

Jesus dixit, Ego sum panis vivus qui e caelo descendit; si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum, 6:51;

quod panis caelestis 9 hic intelligatur, patet; panis caelestis est omne bonum amoris et fidei a Domino, n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, 9323.

[3] Quod ‘edere et bibere’ significet informari de bono et vero fidei, constat ex sequentibus his locis:

apud Lucam, Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis, 13:26, 27;

‘edere et bibere coram Domino’ pro instruere ex Verbo de bonis et veris fidei, ‘in plateis 10 docere’ pro 11 ex Verbo Domini 12 praedicare vera; praedicabatur enim olim in plateis, quoniam ‘plateae’ significant vera doctrinae Ecclesiae, n. 13 2336:

[4] apud Esaiam,

Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non est argentum, ite emite et comedite, ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac; quare appenditis argentum pro eo quod non est panis? et laborem vestrum pro eo quod non ad satietatem? attendit attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra; inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite ut vivat anima vestra; en testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem gentibus, 55:1-5;

ibi quod ‘bibere et edere’ sit informari a Domino, et quod ‘aquae, vinum, lac, 14 panis, et pinguedo’ sint quae sunt veri et boni fide 15 ab Ipso, patet, nam dicitur, ‘Inclinate aurem vestram, ite ad Me audite, ut vivat anima vestra; en testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem gentibus’:

[5] apud Ezechielem,

Ecce Ego, frangens baculum panis in Hierosolyma, ut comedant panem in pondere et sollicitudine; et aquas in mensura et stupore bibant; et careant pane et aqua, et contabescant propter iniquitatem eorum, 4:16, 17;

‘comedere panem et bibere aquas’ 16 pro instrui in bonis et veris fidei: n. 9323: 17 similiter apud Amos, Ecce dies venturi quibus immittam famem in terram, non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae, 8:11;

quod ‘fames ad panem et sitis ad aquas’ sint penuria et defectus cognitionum boni et veri, videatur n. 3364, 4958, 5277, 5279, 5281, 5300, 5360, 5376, 5415, 5568, 5579, 5893, 6110, 18 19 8576.

[6] 20 Ex bis constare potest quid significat quod aperti sint oculi discipulorum, et agnoverint Dominum, cum Dominus fregit panem et dedit illis, Luc. 24:29-31;

quoniam ‘frangere panem et dare illis’ in spirituali mundo significat instruere in bono et vero fidei, per quae apparet Dominus; tum quid significat ‘panis et vinum’ et quid ‘comedere et bibere’ in Sancta Cena; et quid significat quod Dominus 21 post illam institutam dixit ad discipulos quod non bibiturus esset ex illo genimine vitis usque ad diem illum quando id bibiturus esset cum illis novum in regno Patris, Matth. 26:26-29. Quod 16 ‘comedere et bibere’ sit informatio de bono et vero cultus, erat quia post sacrificia et quoque ex sacrificiis id fiebat, et sacrificia repraesentabant in genere omnem cultum, n. 9391.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

3. The Manuscript inserts, qui ab Ecclesia, .

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts essent.

6. per talia quae sunt fidei et amoris, sicut

7. ad occidentem, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. Ipseque

9. The Manuscript places this before panis.

10. docuisti

11. The Manuscript inserts quod.

12. praedicaverint

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. The Manuscript inserts et amoris.

16. The Manuscript inserts hic.

17. secundum haec

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

20. In the Manuscript the last sentence of subsection 6 precedes subsection 2.

21. immediate post institutam coenam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.