Bible

 

Ezechiel 46

Studie

   

1 Hæc dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris, quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed in die calendarum aperietur.

2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portæ, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.

3 Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino.

4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,

5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.

7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem, sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat.

9 Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ : porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.

10 Princeps autem in medio eorum, cum ingredientibus indredietur, et cum egredientibus egredietur.

11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.

12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.

13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.

14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.

15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.

16 Hæc dicit Dominuis Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam hæreditarie.

17 Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : hæreditas autem ejus filiis ejus erit.

18 Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.

19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.

20 Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto, ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.

21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.

22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensuræ unius quatuor erant.

23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum.

24 Et dixit ad me : Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4482

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4482. ‘Et terra ecce lata spatiis coram illis’: quod significet extensionem, nempe veri quod est doctrinae, constat a significatione ‘terrae’ quod sit Ecclesia, de qua mox supra n. 4480; et ex significatione ‘lata spatiis’ quod sit extensio quoad vera, ita quoad illa quae sunt doctrinae: in Verbo quae describuntur secundum mensuras, in sensu interno non significant mensuras sed qualia status; mensurae enim involvunt spatia, et in altera vita non sunt spatia sicut nec tempora, sed illis correspondent status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404, 4321; et quia ita, longitudines, latitudines et altitudines, quae 1 sunt spatii mensurati, significant talia quae sunt status; quod longitudo significet 2 sanctum, altitudo bonum, et latitudo verum, videatur n. 650, 1613, 3433, 3434; inde est 3 quod per ‘terram latam spatiis’ significetur extensio veri quod est doctrinae in Ecclesia.

[2] Qui non novit dari in Verbo 4 aliud spirituale quam quod exstat in sensu litterali, non potest aliter quam mirari quod dicatur per ‘terram latam spatiis’ significari extensionem veri quod est doctrinae in Ecclesia; sed quod usque se ita habeat, constare potest a locis ubi latitudo in Verbo nominatur:

ut apud Esaiam,

Asshur ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque ad collum pertinget, et erunt extensiones alarum ejus plenitudo latitudinis terrae, 8:8:

apud Davidem,

Jehovah non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in latitudine pedes meos, Ps. 31:9 [KJV Ps. 31:8]:

apud eundem,

Ex angustia invocavi Jah, respondet mihi in latitudine, 5 Ps. 118:5:

apud Habakkuk, Ego exsuscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem, ambulantem in latitudines terrae, 1:6;

per ‘latitudines’ ibi non aliud significatur quam verum Ecclesiae:

[3] causa quod latitudo id significet, est quia in mundo spirituali, seu in caelo, est Dominus centrum omnium, Ipse enim est Sol ibi; qui in statu boni sunt, interiores sunt secundum quale et quantum boni in quo sunt; inde praedicatur ‘altitudo’ de bono; qui sunt 6 in simili gradu boni, etiam sunt 7 in simili gradu veri, et sic quasi in simili distantia aut, ut ita dicatur, in eadem peripheria, inde praedicatur ‘latitudo’ de veris; quapropter non aliud per latitudinem intelligitur ab angelis qui apud hominem sunt cum Verbum legit; ut in historicis ejus, ubi 8 agitur de arca, de altari, de templo, de spatiis extra urbes, tunc per dimensiones ibi quoad longitudines, latitudines et altitudines, percipiuntur status boni et veri; similiter ubi de nova terra, Nova Hierosolyma, et de novo templo, apud Ezechielem 40-48; per quae quod significetur caelum et Nova Ecclesia, ex singulis ibi constare potest: ita etiam apud Johannem ubi de Nova Hierosolyma dicitur, Quod erit quadrangularis, et 9 ejus longitudo tanta quanta latitudo, Apoc. 21:16.

[4] Quae interiora sunt in mundo spirituali, describuntur per superiora et quae exteriora, per inferiora, n. 2148, homo 10 11 enim non aliter capit interiora et exteriora cum est in mundo, quia est in spatio et in tempore, et quae spatii et temporis sunt, ejus cogitationis ideas intrarunt, et plerasque imbuerunt; inde etiam patet quod illa quae sunt mensurarum, quae 12 sunt limitationes spatii, sicut altitudines, longitudines et latitudines, sint in sensu spirituali illa quae determinant status affectionum boni et affectionum veri.

Poznámky pod čarou:

1. quia

2. sit

3. patet

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript places this after boni.

7. The Manuscript places this after veri.

8. cum

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The Manuscript places this after exteriora.

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. quia 277

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.