Bible

 

Ezechiel 40

Studie

   

1 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.

2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum.

3 Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensuræ in manu ejus : stabat autem in porta.

4 Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc ; annuntia omnia quæ tu vides domui Israël.

5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.

6 Et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.

7 Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos.

8 Et limen portæ, juxta vestibulum portæ intrinsecus, calamo uno.

9 Et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portæ erat intrinsecus.

10 Porro thalami portæ ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.

11 Et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum, et longitudinem portæ tredecim cubitorum.

12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.

13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.

14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portæ undique per circuitum.

15 Et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris, quinquagita cubitos.

16 Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quæ erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.

17 Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.

18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.

19 Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.

20 Portam quoque quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.

21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portæ prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.

22 Fenestræ autem ejus, et vestibulum, et sculpturæ secundum mensuram portæ quæ respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.

23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis, et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.

24 Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quæ respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores.

25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.

26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam : et vestibulum ante fores ejus : et cælatæ palmæ erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.

27 Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.

28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores.

29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.

30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :

31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.

32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores.

33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.

34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmæ cælatæ in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.

35 Et introduxit me ad portam quæ respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.

36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.

37 Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et cælatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.

38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum.

39 Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.

40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portæ quæ pergit ad aquilonem, duæ mensæ : et ad latus alterum, ante vestibulum portæ, duæ mensæ :

41 quatuor mensæ hinc, et quatuor mensæ inde : per latera portæ octo mensæ erant, super quas immolabant.

42 Quatuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolantur holocaustum et victima.

43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis.

44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portæ respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portæ orientalis, quæ respiciebat ad viam aquilonis.

45 Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.

46 Porro gazophylacium, quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.

47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi.

48 Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portæ trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.

49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnæ erant in frontibus : una hinc, et altera inde.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9229

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9229. ‘Et viri sanctitatis eritis Mihi’: quod significet statum vitae tunc ex bono, constat ex significatione ‘virorum sanctitatis’ quod sint qui a Domino ducuntur, nam Divinum a Domino procedens est ipsum sanctum, n. 6788, 7499, 8127 fin. , 8302, 8806; inde qui id recipiunt fide et quoque amore, sancti vocantur; qui credit quod homo aliunde sanctus sit, et quod aliud apud ipsum sit sanctum, quam quod a Domino est et recipitur, maxime fallitur, 1 nam quod hominis est, et ejus proprium vocatur, id malum est; quod proprium hominis non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 4328, 5660, 5786, 8480, 8944, et quod quantum homo detineri potest a suo proprio, tantum Dominus adesse possit, ita quod tantum homini sanctum sit, n. 1023, 1044, 1581, 2256, 2388, 2 2406, 2411, 8206, 8393, 3 8988 fin. , 9014.

[2] Quod Dominus sit Solus Sanctus, et quod solum id sit sanctum quod procedit a Domino, ita id quod homo recipit a Domino, patet a Verbo ubivis, ut apud Johannem,

Ego sanctifico Meipsum ut etiam illi sint sanctificati in veritate, 17:19;

‘sanctificare Seipsum’ est Se Divinum facere ex propria potentia; inde sanctificati in veritate dicuntur qui recipiunt Divinum 4 Verum procedens ab Ipso fide et vita;

[3] quapropter etiam Dominus post resurrectionem loquens cum discipulis inspiravit et dixit illis, Accipite spiritum sanctum, 20:22; ‘inspiratio’ erat repraesentativum vivificationis per fidem et amorem, sicut etiam in Gen. ii,

Jehovah inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, vers. 7;

similiter alibi, ut Ps. 33:6; Ps. 104:29, 30; Hiob. 32:8, 33:4; Joh. 3:8; ex eo quoque Verbum dicitur inspiratum quia a 5 Domino, ac illi dicti inspirati qui Verbum scripserunt; quod respiratio, ita inspiratio, 6 correspondeat vitae fidei, videatur n. 97, 1119, 1120, 3883-3896; inde est quod spiritus in Verbo dicatur a vento, et quod sanctum a Domino dicatur ventus Jehovae, n. 8286, 7 et quod Spiritus sanctus sit sanctum procedens a Domino, n. 3704, 4673 fin. , 5307, 6788, 6982, 6993, 8127 fin. , 8302, 9199;

[4] sicut etiam apud Johannem quod Dominus baptizet Spiritu sancto, 1:33, et apud Lucam quod baptizet Spiritu sancto et igne, 3:16;

‘baptizare’ in sensu interno significat regenerare, n. 4255, 5120 fin. , 8 9088, ‘baptizare Spiritu sancto’ 9 est regenerare per bonum fidei, et ‘baptizare igne’ est regenerare per bonum amoris; quod ‘ignis’ sit bonum amoris, videatur n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324:

apud Johannem, Quis non timeat Te, Domine, et non glorificet nomen Tuum, quia solus sanctus? Apoc. 10 15:4: ab angelo 11 de Domino apud Lucam, Nascetur ex te sanctum, 1:35

et apud Danielem,

Videns fui in visionibus capitis mei super cubili meo, et ecce vigil et sanctus de caelo descendit, 4:10 [KJV 13];

‘sanctum’ et ‘sanctus’ ibi pro Domino.

[5] Quia Dominus solus sanctus est, ideo Ipse vocatur Sanctus Israelis, Redemptor, Servator, Regenerator, in Vetere Testamento, ut Esai. 1:4, 5:19, 24, 10:20, 12:6, 17:7, Esai. 29:19 12 , 30:11, 12, 15, 31:1, 37:23, 41:14, 16, 20, 43:3, 14, 45:11, 47:4, 48:17, 49:7, 54:5, 55:5, 60:9, 14; Jer. 1 29, 51:5; Ezech. 39:7; Ps. 71:22; Ps. 78:41, 89:19 13 [KJV 18]. Et ideo 14 Dominus in caelo, et inde ipsum caelum, 15 vocatur habitaculum sanctitatis, 16 Jer. 25:30 17 , 31:23; Esai. 63:15; tum sanctuarium, Ezech. 11:16, 24:21; et quoque mons sanctitatis, Ps. 3:5 [KJV Ps. 3:4]; 18 ac ideo medium tentorii ubi arca in qua lex, dicta fuit sanctum sanctorum, Exod. 26:33, 34, nam 19 per legem in arca in medio tentorii repraesentabatur Dominus quoad Verbum, nam lex est Verbum, n. 6752, 20 7463.

[6] Ex his constare potest unde est quod angeli dicantur sancti, Matth. 25:31; Marcus 8:38; Luc. 9:26; Ps. 149:1; Dan. 8:13; et quoque prophetae, Luc. 1:70; ut et apostoli, Apoc. 18:20; non quod sancti sint ex se sed ex Domino, Qui Solus Sanctus est, et a Quo Solo sanctum; per ‘angelos’ enim significantur vera quia sunt receptiones veri a Domino, n. 1925, 4085, 4295, 4402, 7268, 7873, 8192, 8301, per ‘prophetas’ doctrina veri quod per Verbum a Domino, n. 2534, 7269, et per ‘apostolos’ omnia in complexu vera et bona fidei quae a Domino, n. 3488, 3858 fin. , 6397.

[7] Sanctificationes apud populum Israeliticum et Judaicum erant ut repraesentaretur Dominus qui Solus Sanctus, ac ut 21 repraesentaretur sanctum quod ab Ipso Solo; inde sanctificatio Aharonis et filiorum ejus, Exod. 29:1 seq. ; Lev. 8:10, 11, 13, 30; sanctificatio vestium illorum, 22 ibid. vers. 21seq. ; sanctificatio altaris ut esset sanctitas sanctitatum, ibid. Exod. 22:37seq. ; sanctificatio tentorii conventus, arcae testimonii, mensae, omnium vasorum, altaris suffimenti, altaris holocausti, et vasorum ejus, et labri ac basis ejus, Exod. 30:26 seq.

[8] Quod Dominus sit ipsum Sanctum quod repraesentabatur, etiam patet a Domini verbis in sensu interno spectatis, apud Matthaeum,

Stulti et caeci, utrum majus est, aurum an templum quod sanctificat aurum? et utrum majus est, munus an altare quod sanctificat munus? 23:[17, ] 18, 19; per ‘templum’ repraesentabatur Ipse Dominus, et quoque per ‘altare’; 23 et per ‘aurum’ significabatur bonum quod a Domino, et per ‘munus’ seu sacrificium 24 significabantur quae fidei et charitatis sunt a Domino; quod Dominus per ‘templum’ repraesentatus sit, videatur n. 2777, 3720, et 25 quod per ‘altare’, n. 2777, 2811, 4489, 8935, 8940; quod per ‘aurum’ significatum sit bonum a Domino, n. 1551, 1552, 5658, et 26 per 27 sacrificium cultus ex fide et charitate quae a Domino, n. 922, 923, 2805, 2807, 2830, 6905, 8680, 8682, 8936.

[9] Ex his nunc patet unde est quod filii Israelis populus sanctus vocati sint, 28 Deut. 26:19 29 , et alibi; atque hic, viri sanctitatis, quod nempe ex eo quod in singulis cultus eorum repraesentata sint Divina Domini, ac caelestia et spiritualia regni et Ecclesiae Ipsius; quapropter dicti sunt sancti in sensu repraesentativo; 30 ipsi non ideo sancti erant, quia repraesentativa spectabant sancta quae repraesentabantur, et non personam quae repraesentabat, videatur n. 665, 1097 fin. , 1361, 3147, 3881 fin. , 4208, 4281, 4288, 31 4293, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806.

[10] Inde quoque 32 est quod Hierosolyma 33 vocata sit sancta, et Zion 34 mons sanctitatis, Sach. 8:3, et alibi: tum apud Matthaeum,

Et monumenta aperta sunt, et multa corpora mortuorum sanctorum suscitata sunt, et exeuntes e monumentis suis post resurrectionem 35 Domini ingressi sunt in sanctam urbem et apparuerunt multis, 27:[52, ] 53;

36 Hierosolyma ibi ‘urbs sancta’ vocatur, cum tamen potius profana fuit, quia Dominus tunc ibi crucifixus est; et ideo vocatur ‘Sodoma et Aegyptus’ apud Johannem,

Corpora illorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi etiam Dominus noster crucifixus est, Apoc. 11:8;

sed sancta vocatur ex eo quod significet regnum Domini et Ecclesiam, n. 402, 2117, 3654; quod mortui sancti apparuerint ibi, quod factum est quibusdam in visione, significabat salvationem eorum qui fuerunt ab Ecclesia spirituali, ac elevationem eorum in 37 Sanctam Hierosolymam, quae est caelum, qui usque ad illud tempus detenti fuerunt in terra inferiore, de quibus n. 6854, 6914, 7091, 7828, 7932, 38 8049, 8054, 8159, 8321.

Poznámky pod čarou:

1. quod in homine

2. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. Ipsius fide et amore

5. Divino

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. spiritus sanctus est

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts et igne, in the Second Latin Edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts ad Mariam.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts quoque.

15. The Manuscript inserts et quoque Ecclesiam.

16. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. per medium tentorii, ubi arca in quo lex,

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. i. e. Exod. xxix

23. at

24. significabatur cultus ex fide et charitate quae

25. The Manuscript inserts quoque.

26. The Manuscript inserts quod.

27. The Manuscript inserts munus seu.

28. The Manuscript inserts ut.

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The Manuscript inserts sed.

314292 altered to 4293 in the Manuscript, 4292, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

32. erat

33. vocabatur

34. The Manuscript inserts ibi.

35. Ipsius

36. The Manuscript inserts urbs.

37. coelum with sanctam Hierosolymam written above it.

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.