56. Loca e Verbo Prophetico, in quo agitur de Ecclesia Israelitica, in quibus de "vastatione," "desolatione," "confractione," et hae nominantur, et quoque "desertum," sunt sequentia:
"O habitator Hierosolymae et vir Jehudae,....quid faciam vineae meae quod non feceram? Exspectavi ut faceret uvas, sed fecit labruscas.....Ponam eam in desolationem; non putabitur, neque sarrietur, ut ascendat vepris,....et domus in devastationem erunt; non enim opus Jehovae introspiciunt, et factum manuum Ejus [non] vident" (Esaias 5:3-12);
"Pastores multi perdiderunt vineam meam, conculcarunt agrum meum, redegerunt agrum desiderii [mei] in desertum solitudinis; posuit eam in solitudinem.....O desolata, desolata est tota terra, quia non ponens super cor. Super omnes colles in deserto venerunt vastatores;.... severunt tritica, et messuerunt spinas" (Jeremias 12:10-13);
"Gens ascendit super terram meam,....et redegit vitem meam in vastitatem" (Joel 1:6[,7]);
"Devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum" (Joel 1:10);
per "vineam" et "agrum" in his locis, ut in aliis in Verbo significatur Ecclesia.
In omnibus habitationibus vestris urbes devastabuntur, et excelsa desolabuntur, ut devastentur 1
et desolentur altaria vestra,....cessentque idola vestra, et abscindantur statuae vestrae, deleanturque opera vestra" (Ezechiel 6:6; tum quoque videatur vers. 14[3]);
"Obliti sunt Mei populus meus, vanitati suffiverit;....ut ponerent terram in vastitatem" (Jeremias 18:15, 16);
"terra" hic pro Ecclesia.
"Vastabuntur excelsa Jischaki, et sanctuaria Israelis desolabuntur" (Amos 7:9);
" Abi et dic populo huic, Audite audiendo, sed non intelligite; et videte videndo, sed non cognoscite; impingua cor populi hujus,....et oculos ejus obline." Tunc dixit Propheta, "Quousque, Adonai? Qui dixit, Usque dum devastantur urbes,....et terra redigitur in solitudinem; multiplicabit Jehovah deserta in medio terrae" (Esaias 6:9-12);
"Ecce Jehovah evacuans terram, et exinaniens illam;....evacuando evacuabitur terra,....ex 2
eo quod transgressi sint leges, 3
transcenderint statutum, irritum reddiderint foedus aeternitatis; ideo in urbe erit vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta" (Esaias 24:1, 3, 5, 12);
Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, irritum reddidit foedus.....Concipite quisquilias, parite stipulam" (Esaias 33:8, 11);
"Tacui ab aeterno,....desolabo et absorbebo simul. Vastabo montes et colles" (Esaias 42:14, 15);
"Destructores et devastatores tui ex te exibunt;.... nam quoad vastationes et desolationes tuas, et terram devastationis tuae,....procul aberunt absorptores" (Esaias 49:17, 19);
Iniquitates vestrae fuerunt dividentes inter vos et inter Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem a vobis.....Ova aspidis ponebant, et telas araneae texebant.....Vastatio et confractio in semitis eorum..... Exspectamus lucem, sed ecce tenebrae;....palpamus 4
sicut caeci parietem,....offendimus in meridie sicut in crepusculo" (Esaias 59:2, 5, 7, 9, 10);
"Urbes sanctitatis tuae factae sunt desertum, Zion facta est desertum, et Hierosolyma vastitas. Domus sanctitatis nostra....facta est [in] incendium ignis et omnia desiderabilia nostra facta sunt in vastitatem" (Esaias 64:10, 11 5
);
"Contra Israelem rugiunt leones juvenes;....redigunt terram ejus in vastitatem" (Jeremias 2:15);
"Vae nobis, quia devastati sumus; ablue a malitia cor tuum, O Hierosolyma;....quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis" (Jeremias 4:13, 14);
"Sicut scaturire facit fons aquas suas, sic Hierosolyma facit scaturire malitiam suam. Violentia et vastatio auditur 6
in ea;....castigationem admitte,....ne redigam te in vastitatem.....O filia populi mei, cinge te sacco, et volve te in cinere;....quia subito veniet vastator super nos 7
" (Jeremias 6:7, 8, 26);
"Vox lamenti audita est ex 8
Zione: Quomodo devastati sumus; eo 9
quod deseruimus 10
terram" (Jeremias 9:19 11
);
"terra" pro Ecclesia.
"Tentorium meum devastatum est, et omnes funes mei 12
evulsi;....quoniam stulti facti sunt pastores, et Jehovam non quaesiverunt" (Jeremias 10:20, 21);
"tentorium" pro cultu.
"Vox strepitus, 13
ecce veniens, et tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum draconem" (Jeremias 10:22);
"Erit tota terra in desolationem, in devastationem" (Jeremias 25:11);
"terra" pro Ecclesia.
"Vox clamoris a Choronaim, devastatio et confractio magna.....Veniet vastator super omnem urbem" (Jeremias 48:3, 5, 8, 9, 15, 18);
haec de Moabo, per quem intelligitur confidentia in operibus suis et in propria intelligentia (ut[II] patet a versu 29, ibi).
"Ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem eorum" (Ezech. 4:17);
"panis et aqua" pro bono et vero.
"Ebrietate et tristitia impleberis, calice devastationis et desolationis" (Ezechiel 23:33);
"Vae illis, quia divagati sunt; devastatio illis" (Hoschea 7:13);
"Erit terra in desolationem propter habitatores suos, propter fructum operum eorum" (Micham 7:13).
(Praeter multis aliis in locis, ut Esaias 7:18, 19; cap. 17:4-6, 9-14; cap 22:4-9; cap. 29:10-12; cap 51:19; Jeremias 19:8; cap. 25:9-11, 18; cap. 44:2, 6, 22: Ezechiel 10:1 ad fin.; cap. 12:19, 20; cap. 33:24, 28, 29: Hoschea 10:14; cap. 12:2: Joel 2:20; Amos 5:9: Micham 6:13, 16: Habakuk 1:3: 1:4, 9: 7:14; cap. 11:2, 3.)
Ex omnibus his locis videri potest quid "vastatio" et "desolatio;" quod non sit terrae et urbium a populis, sed Ecclesiae a bonis et veris, unde non nisi quam mala et falsa.
Poznámky pod čarou: