Bible

 

Ezechiel 34

Studie

   

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus : Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?

3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.

4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor : et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.

6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.

7 Propterea, pastores, audite verbum Domini :

8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agro, eo quod non esset pastor : neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :

9 propterea, pastores, audite verbum Domini :

10 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.

11 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.

12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.

13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.

14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.

15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.

16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.

17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.

18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :

19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :

21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,

22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.

23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.

24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.

25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.

26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem : et deducam imbrem in tempore suo ; pluviæ benedictionis erunt.

27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore, et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.

28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.

29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.

30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.

31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4287

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4287. ‘Quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti’: quod significet continuas victorias in pugnis quoad vera et bona, constat ex significatione ‘contendere ut princeps’ quod sit vincere in pugnis, hic in pugnis tentationum, nam de illis agitur; et ex significatione ‘cum Deo et cum hominibus’ quod sit quoad vera et bona, de qua sequitur.

[2] Quia in sensu supremo agitur de 1 Domino, est Ille in eo sensu qui intelligitur per ‘contendentem ut princeps cum Deo et hominibus’, Ille enim propria potentia sustinuit omnes tentationes, et per illas vicit inferna, nam omnia inferna suo ordine in Se admisit, immo usque ad angelos, de quibus in sequentibus; et ita redegit in ordinem omnia quae in caelis et quae in infernis, et tandem Se glorificavit, hoc est, Humanum in Se Divinum fecit; inde patet quod Dominus sit in supremo sensu Jacob et Israel, ut mox supra n. 4286 ostensum; non solum quod Ipse ‘ut princeps contenderit’, hoc est, sustinuerit omnes pugnas tentationum ac in illis vicerit, sed etiam quod apud unumquemvis hominem sustineat illas,

[3] sed videantur quae de his prius multoties dicta sunt, nempe quod Dominus prae omnibus gravissimas tentationes sustinuerit, n. 1663, 1668, 1787, 2776, 2786, 2795, 2816; quod Dominus ex amore Divino pugnaverit, secus ac omnes homines, n. 1690, 1691 f. , 1789, 1812, 1813, 1820: quod Dominus contra malum hereditarium a matre pugnaverit, ut tandem non filius ejus esset, tametsi Ipsi nullum actuale malum, n. 1444, 1573, 2025, 2 2574, 2649, 3318 f. : quod Dominus per pugnas tentationum et continuas victorias disposuerit omnia in formam caelestem, n. 1928: et quod per continuas victorias in pugnis tentationum univerit Divinam Essentiam Humanae, n. 1616, 1737, 1813, 1921, 2025, 2026, 2500, 2523, 2632, 2776:

[4] et quod Dominus apud hominem sustineat tentationes ac subjuget malum ac inferna, n.

987, 1663, 1692 f. Quod ‘contendere cum Deo et cum hominibus’ sit tentari quoad vera et quoad bona, est arcanum quod non apparet ex littera; quod non Deus fuerit cum Quo Jacob contendit, unicuique constare potest, et quoque patebit ab explicatione infra, non enim praedicari potest de aliquo homine quod contendat cum Deo et praevaleat; sed sensus internus docet quid per ‘Deum’ hic et per ‘homines’ significatur, quod nempe per Deum' significetur' verum et per ‘homines’ bonum, et hoc inde quia ‘Deus’ in sensu interno significat verum, et inde cum de vero agitur, dicatur 3 Deus, n. 2586, 2769, 2807, 2822; et quod cum ‘homo’ dicitur, intelligatur bonum; quod ‘homo’ sit bonum, est quia Dominus est solus homo et quia homo ab Ipso dicitur homo, n. 49, 288, 565, 1894; tum quia ab Ipso caelum est homo, et dicitur Maximus Homo, n. 684, 1276, 3624-3649, 3741-3750; inde etiam Ecclesia Antiquissima quae fuit in caelesti bono, dicta fuit homo, n. 478;

[5] quapropter etiam per ‘hominem’ in Verbo ubi de bono agitur, significatur bonum, ut apud Esaiam,

Rarum reddam virum hominem prae auro, et hominem prae auro Ophiris, 13:12:

apud eundem,

Exurentur habitatores terrae, et residuus erit vir homo paucus, 24:6;

‘vir homo’ pro bono spirituali seu bono veri; ‘homo’ pro bono: apud eundem,

Devastatae sunt semitae, cessavit 4 transiens viam, irritum reddidit foedus, fastidivit urbes, non reputat virum hominem, 33:8:

apud Jeremiam,

Vidi terram, et ecce vacuum et inane, et ad caelos, et nulla lux eorum; ... vidi, et ecce non homo, et omnis avis caeli avolarunt, 4:23, 25:

apud eundem,

Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum Israelis, et domum Jehudae, semine hominis, et semine bestiae, 31:27:

apud Ezechielem,

Mercatores tui cum anima hominis et vasis aeris, dederunt negotiationem tuam, 27:13:

apud eundem,

Vos grex Mi, grex pascui Mei homo vos, Ego Deus vester,

34:31:

apud eundem,

Erunt urbes devastatae, plenae grege hominis, 36:38;

in his locis ‘homo’ pro illis qui in bono sunt, ita pro bono, nam ex bono homo est homo; verum autem quod ex bono, in Verbo dicitur ‘vir homo’, tum ‘filius hominis’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts hic.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. dicitur

4. cessarunt, in the Manuscript, the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.