Bible

 

Ezechiel 31

Studie

   

1 Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti, et populo ejus : Cui similis factus es in magnitudine tua ?

3 Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.

4 Aquæ nutrierunt illum, abyssus exaltavit illum : flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.

5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis : et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.

6 Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli : et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum, et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.

7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum : erat enim radix illius juxta aquas multas.

8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei : abietes non adæquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt æquæ frondibus illius : omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.

9 Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis, quæ erant in paradiso Dei.

10 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua :

11 tradidi eum in manu fortissimi gentium : faciens faciet ei : juxta impietatem ejus ejeci eum.

12 Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes : et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ : et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ, et relinquent eum.

13 In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.

14 Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa : nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.

15 Hæc dicit Dominus Deus : In die quando descendit ad inferos, induxi luctum : operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas : contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.

16 A sonitu ruinæ ejus commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum : et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.

17 Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio : et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum.

18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam : in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio : ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 908

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

908. Quod ‘omnis fera quae tecum de omni carne’ significet omne vivificatum apud hominem hujus Ecclesiae, constat inde quod ‘fera’ praedicetur de Noaho seu de homine hujus Ecclesiae nunc regenerato et spectat manifeste sequentia, ut ‘avem, bestiam et reptile repens’, nam dicitur ‘omnis fera quae tecum de omni carne, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad omne reptile repens super terra’: ipsa vox fera 1 in lingua originali significat proprie vitam seu vivum; sed in Verbo non solum vivum sed etiam quasi non vivum seu feram quare nisi quis internum sensum Verbi novit, quandoque non scire potest quid significatur; causa quod utrumque significet, est quod homo Antiquissimae Ecclesiae in humiliatione sui coram Domino agnoverit se pro non vivo, ne quidem pro bestia sed pro fera, novem enim quod talis est homo in se aut in suo proprio spectatus; inde eadem vox significat vivum et significat feram.

[2] Quod vivum, constat apud Davidem,

Fera tua habitabunt in ea (hereditate Dei); confirmabis bono Tuo miserum, Deus, Ps. 68:11 [KJV Ps. 68:10];

ubi per ‘feram’, quia habitabit in hereditate Dei, non aliud quam homo regeneratus, ita sicut hic, vivum apud illum, intelligitur;

apud eundem,

Mihi omnis fera silvae, bestiae in montibus millium; novi omnem avem montium, et fera agri Mei Mecum, Psalm 50:10, 11; ubi ‘fera agri Mecum’ seu cum Deo, etiam pro regenerato, ita pro vivis apud eum;

apud Ezechielem,

In ramis ejus nidificarunt omnis avis caelorum, et sub rami ejus genuerunt omnis fera agri, 31:6;

ubi de Ecclesia spirituali plantata, ita pro vivis apud hominem Ecclesiae apud Hoscheam,

Feriam foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum 2:18;

ibi de regenerandis, cum quibus ‘foedus’ pangendum: immo in tantum ‘fera’ significat vivum, ut cherubi seu angeli visi Ezechieli appellentur quatuor ferae, Ezech. 1:5, 13-15, 19; 10:15.

[3] Quod ‘fera’ in contrario sensu pro non vivo seu pro immani fera in Verbo accipiatur, ex multis locis constat; solum haec pro confirmatione sint;

apud Davidem;

Ne des ferae animam turturis Tui, Ps. 74:19:

apud Zephaniam, Urbs facta est in desolationem, in cubile ferae, 2:15:

apud Ezechielem,

Non erunt amplius praeda gentibus, et fera terrae non comedet eos, 34:28:

apud eundem,

Super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et ad ramos ejus erunt omnis fera agri 31:13:

apud Hoscheam,

Consumam eos ibi, sicut leo, fera agri diffindet eos, 13:8:

apud Ezechielem,

Ferae terrae, et avi caelorum dari in cibum, 29:5;

quod saepius occurrit: et quia Judaei in sensu litterae solum manebant, et per ‘feram’ intelligebant feram et per ‘avem’ avem, nec interiora Verbi scire, minus agnoscere, volebant, et sic instrui, etiam tam crudeles et tales ferae erant, ut jucundum suum perceperint in eo quod hostes proelio occisos non sepelirent, sed exponerent avibus et feris devorandos; ex quibus etiam constare potest qualis fera homo est.

Poznámky pod čarou:

1. Hebrew [ ](hayah)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.