Bible

 

Ezechiel 31

Studie

   

1 Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti, et populo ejus : Cui similis factus es in magnitudine tua ?

3 Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.

4 Aquæ nutrierunt illum, abyssus exaltavit illum : flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.

5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis : et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.

6 Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli : et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum, et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.

7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum : erat enim radix illius juxta aquas multas.

8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei : abietes non adæquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt æquæ frondibus illius : omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.

9 Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis, quæ erant in paradiso Dei.

10 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua :

11 tradidi eum in manu fortissimi gentium : faciens faciet ei : juxta impietatem ejus ejeci eum.

12 Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes : et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ : et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ, et relinquent eum.

13 In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.

14 Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa : nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.

15 Hæc dicit Dominus Deus : In die quando descendit ad inferos, induxi luctum : operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas : contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.

16 A sonitu ruinæ ejus commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum : et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.

17 Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio : et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum.

18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam : in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio : ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 409

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

409. "Et cecidit super tertiam partem fluviorum, et super fontes aquarum significat quod inde omnia vera Verbi prorsus falsificata sint. - Per "fluvios" significantur vera in copia, quia per "aquas" significantur vera (50); et per "fontes aquarum" significatur Verbum (384); quod vera Verbi prorsus falsificata sint, est quia sequitur quod "tertia pars aquarum facta sit absinthium," et per "absinthium" significatur falsum infernale (410). Quod "fluvii" significent vera in copia, constare potest a sequentibus locis:

"Ecce Ego faciens novum, dabo in deserto aquas et in solitudine Fluvios, ad potandum populum Meum, electum Meum," (Esaias 43:19-20);

"Effundam aquas super sitientem, et Fluvios super aridam: effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem super natos tuos," (Esaias 44:3);

"Tunc cantabit lingua muti, quia erumpent in deserto aquae, et Fluvii in planitie deserti," (Esaias 35:6); "Aperiam super clivis Fluvios, et in medio vallium Fontes ponam, de sertum in stagnum aquarum, et terram siccam in Scaturigines aquarum," (Esaias 41:18);

"Jehovah super maria fundavit orbem, super Fluviis stabilivit eum, (Psalm. 24:2);

"Ponam in Mari manum Ipsius, et in Fluviis dextram Ipsius," (Psalm. 89:26 (B.A. 25));

"Num Fluviis succensuit Jehovah, num contra Fluvios ira Tua, num contra mare excandescentia Tua, quia equitas super equis Tuis," (Habakuk 3:8);

"Fluvius cujus rivi laetificabunt urbem Dei "(Psalm. 46:5 (B.A. 4)); 1

"Ostendit mihi purum Fluvium aquae vitae, exeuntem e throno Dei et Agni," (22)

"Diffidit petras in deserto, et bibere fecit Abyssos magnas, percussit petram et Fluvii effluxerunt," (Psalm. 78:15-16, 20; Psalm. 105:41);

"Tunc deficient aquae in mari, et Fluvius exsiccabitur," (Esaias 19:5-7; 42:15; 1, 2; Nahum 1:4; Psalm. 107:33; Hiob 14:11) 2

Jesus dixit,"Si quis venit ad Me, sicut dixit Scriptura, Flumina e ventre ejus fluent aquae viventis," (Johannes 7:37-38).

(Praeter alibi, ut Esaias 33:21; Jeremias 16:7, 8; Ezechiel 31:3-4; 47:1-12; Joel 4:18 (B.A. 3:18); Sacharias 9:10; Psalm. 80:12 (B.A. 11); 3 Psalm. 93:3-4; 4 Psalm. 98:7-8; Psalm. 110:7; Numeri 24:6-7; Deuteronomius 8:7).

Quod autem "fluvii" in opposito sensu significent falsa in copia, constare potest ex his:

"Mittet in mari legatos ad gentem conculcatam, cujus terram depraedati sunt Fluvii," (Esaias 18:2);

"Nisi Jehovah esset pro nobis, aquae submersissent nos, et Fluvius transivisset super animam nostram, (Psalm. 124:2, 4-5);

"Cum transibis per aquas, tecum Ego, et per Fluvios non submergent te," (Esaias 43:2);

"Circum dederunt me funes mortis, et Flumina belialis terruerunt me," (Psalm. 18:5);

"Draco ejecit post mulierem ex ore suo aquam sicut Fluvium, ut eam a Flumine absorptam faceret," (Apocalypsis 12:15); "Ecce Jehovah ascendere faciet super vos aquas Fluvii validas et multas, ac inundabit et transibit, et usque ad collum pertinget," (Esaias 8:7-8); 5

"Venerunt Flumina, et irruerunt in domum illam, et tamen non cecidit, fundata enim erat super Petra," (Matthaeus 7:25, 27; Luca 6:48-49);

etiam hic "flumina" pro falsis in copia, quia per "petram", significatur Dominus quoad Divinum Verum: per "flumina" etiam significantur tentationes, quia tentationes sunt inundationes falsorum.

Poznámky pod čarou:

1. 5 pro "3, 4, 5"

2. 11 pro "10, 11"

3. 12 pro "9"

4. 93:3, 4 pro "92:2, 3, 4"

5. 7, 8 pro "6, 7"

  
/ 962