Bible

 

Ezechiel 30:2

Studie

       

2 Fili hominis, propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Ululate : væ, væ diei !

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 583

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

583. Quod Regeneratio fiat ad instar sicut homo concipitur, gestatur in utero, nascitur, et educatur.

Apud hominem est perpetua correspondentia inter illa quae naturaliter fiunt, et quae spiritualiter, seu quae fiunt corpore, et quae spiritu; causa est, quia homo natus est spiritualis quoad animam, et induitur naturali quod facit ejus materiale Corpus; quare cum hoc deponitur, anima ejus induta spirituali corpore, in Mundum, in quo omnia spiritualia sunt, venit, et ibi consociatur sui similibus. Nunc quia Spirituale corpus formandum est in materiali corpore, ac formatur per vera et bona, quae influunt a Domino per spiritualem Mundum, ac recipiuntur ab homine intus in talibus ejus quae sunt e naturali Mundo, quae vocantur civilia et moralia, patet qualiter formatio ejus fit; et quia, ut dictum, est perpetua correspondentia apud hominem inter illa quae naturaliter fiunt et quae spiritualiter, consequitur quod sit sicut conceptio, gestatio in utero, partus et educatio. Ex illa causa est, quod in Verbo per Nativitates naturales intelligantur Nativitates spirituales, quae sunt boni et veri, nam quicquid in sensu literae Verbi, qui est naturalis, exstat, involvit et significat spirituale: quod in omnibus et singulis sensus literae Verbi sit Sensus spiritualis, in Capite de SCRIPTURA SACRA, plene ostensum est.

[2] Quod Nativitates naturales in Verbo nominatae involvant Nativitates spirituales, manifeste constat ex his ibi, "Concepimus, parturivimus, quasi peperimus, salutes non fecimus, Esaias 26:18. 1 A coram Domino parturit 2 terra, Psalmus 114:7. Num parturivit terra die uno, num Ego frangam et non generem, et generari faciam, et concluserim, 3 Esaias 66:7-9. 4 Parturit Sin, et non 5 erit ad perrumpendum, Ezechiel 30:16. 6 Dolores parturientis venient Ephraimo, ille filius non sapiens, quia tempus non stat in utero filiorum," Hoschea 13:12-13; pariter alibi multoties. Quoniam naturales generationes significant spirituales in Verbo, et hae sunt a Domino, inde Ipse vocatur Formator et Eductor ab utero, quod patet ex his, "Jehovah Factor tuus, et Formator ab utero, Esaias 44:2. Eductor meus ab utero, Psalmus 22:10. 7 Super Te impositus sum ab utero, e visceribus matris meae Tu eductor meus, Psalmus 71:6. Attendite ad Me, portati ab utero, lati a vulva," Esaias 46:3 praeter alibi. Inde est quod Dominus dicatur Pater, ut Esaias 9:5, 8 63:16, Johannes 10:30; 14:8-9; et quod illi, qui in bonis et veris sunt ab Ipso, dicantur filii et nati a Deo, et inter se fratres, Matthaeus 23:8 [9], tum quod Ecclesia dicatur Mater, Hoschea 2:2, 5; 9 Ezechiel 16:45.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 16.
2. Sic prima editio, sed parturis alibi.
3. et concluserim ubi in prima editione et non concluserim.
4. Prima editio: 10.
5. Sic textus Latinus, hic et alibi, sed No apud Biblia Hebraica, Schmidt, et al.
6. Prima editio: 30:15, 16.
7. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 22:9 apud Biblia Anglica.

8. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6 apud Biblia Anglica.

9. Sic Schmidt et Biblia Anglica, sed 2:4, 7 apud Biblia Hebraica.

  
/ 853  
  

Bible

 

Johannes 15

Studie

   

1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.

2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.

3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.

4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.

5 Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.

6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.

7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.

8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.

9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.

10 Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.

11 Hæc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.

13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.

14 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.

15 Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.

16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

17 Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.

18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.

19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

21 Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.

22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

23 Qui me odit, et Patrem meum odit.

24 Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.

25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.

26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ;

27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.