Bible

 

Ezechiel 30:15

Studie

       

15 Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Ægypti : et interficiam multitudinem Alexandriæ.

Bible

 

Jeremias 10

Studie

   

1 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.

2 Hæc dicit Dominus : Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere quæ timent gentes,

3 quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia :

4 argento et auro decoravit illud : clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :

5 in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur : portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene.

6 Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.

7 Quis non timebit te, o rex gentium ? Tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.

8 Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina vanitatis eorum lignum est.

9 Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus ærarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum ; opus artificum universa hæc.

10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.

11 Sic ergo dicetis eis : Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !

12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos :

13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ : fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.

14 Stultus factus est omnis homo a scientia : confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.

15 Vana sunt, et opus risu dignum : in tempore visitationis suæ peribunt.

16 Non est his similis pars Jacob : qui enim formavit omnia ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen illi.

17 Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione :

18 quia hæc dicit Dominus : Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.

19 Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea : ego autem dixi : Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.

20 Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt : filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.

21 Quia stulte egerunt pastores, et Dominus non quæsierunt : propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.

22 Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.

23 Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.

24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.

25 Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Sensu Interno Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis # 76

  
/ 418  
  

76. JEREMIAS CAPUT X.

Versus | Res

Jeremias 10:1, 2; Ne timeantur qui ex propria intelligentia et per artes valere volunt. {3}

Jeremias 10:3-5; Describitur quomodo faciunt ut malum appareat sicut bonum, et sicut valeant. {3}

Jeremias 10:6, 7; cum tamen solus Dominus valet. {16}

Jeremias 10:8, 9; Quod abutantur Verbo ad faciendum. {3}

Jeremias 10:10; cum tamen Dominus solus regnat. {16}

Jeremias 10:11; et quod qui Ipsum non agnoscunt, evanescant. {4}

Jeremias 10:12, 13; Quod a Domino omne verum. {16}

Jeremias 10:14, 15; Quod propria intelligentia prorsus nihili sit: quod interitura. {2, 3}

Jeremias 10:16; Aliter Ecclesia, quae fidet Domino. {11}

Jeremias 10:17, 18; Praeparitio horum, dum interitus priorum. {11, 3}

Jeremias 10:19-21; Dolor propter recessionem a Domino et vastationem Ecclesiae. {3, 11, 4}

Jeremias 10:22; Exitium eorum. {3}

Jeremias 10:23-25; Oratio ad Dominum, ne una cum malis pereant. {11}

  
/ 418  
  

This Latin text was written by Swedenborg in 1761. It was first printed 12 years after Swedenborg's death, in 1784. An 1860 printing was edited by Tafel, probably by the Swedenborg Society in London (swedenborg.org.uk). We're not sure of the provenance of this text, and are researching it further. We received most of this text from the NewSearch project of the Academy of the New Church (brynathyn.edu), and the front matter courtesy of the Heavenly Doctrines Publishing Foundation (heavenlydoctrinepublishing.org).