Bible

 

Ezechiel 29:13

Studie

       

13 Quia hæc dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 46

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

46. "Et praecinctum ad mamillas Zona aurea," significat Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum Bonum. - Quod "Zona aurea" id significet, est quia per "pectus Domini," et in specie per "mamillas" ibi, significatur Divinus Ipsius Amor; inde per "Zonam auream," quae cinxit, Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum Bonum Divini Amoris; "aurum" etiam significat bonum, videatur infra (913). Etiam "Zona" seu "Cingulum" in Verbo significat commune Vinculum, quo omnia in ordine et in nexu continentur, ut apud Esajam:

"Exibit Virga e trunco Jischaji; 1 erit Justitia cingulum lumborum Ipsius, et Veritas cingulum feminum Ipsius," (11:1, 5); 2

"Virga exiens e trunco Jischaji" est Dominus. Quod Cingulum Ephodi, et Baltheus Tunicae Aharonis significaverint conjunctionem, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (9837, 9944). Quoniam "Cingulum" significat vinculum conjungens bona et vera Ecclesiae, ideo cum Ecclesia apud Filios Israelis destructa fuit, mandatum est Jeremiae Prophetae,

Ut emeret sibi Cingulum, et poneret super lumbos suos, et dein absconderet illud in foramine petrae juxta Euphratem; et in fine dierum, cum recepit illud, ecce corruptum erat, et non proderat ad quicquam, (Jeremias 13:1-12);

per quae repraesentatum est, quod bonum Ecclesiae tunc nullum esset, et inde vera dissipata. Simile per "Cingulum" significatur apud Esajam:

"Loco Cinguli erit discissio," (3:24);

et quoque alibi. Quod per "Mamillas" seu "Ubera" significetur Divinus Amor, patet a locis in Verbo ubi nominantur, tum a correspondentia illorum cum amore.

Poznámky pod čarou:

1. Jischaji pro "Ischaii"

2. 11:1, 5 pro "11:5"

  
/ 962  
  

Bible

 

Daniel 7:9

Studie

       

9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis : rotæ ejus ignis accensus.