Bible

 

Ezechiel 29:10

Studie

       

10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Ægypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Dicta Probantia # 51

  
/ 101  
  

51. ADVENTUS DOMINI. SECTIO 4.23

Urbs haec (Hierosolyma) devastabitur ut non sit habitator, Jerem. 26:9. Fiet urbs haec devastatio, Cap. 27:17.

Magnus dies iste, et non sicut ille, tempus angustiae, Jer. 30:[7.]

Ecce procella Jehovae irae exibit, procella irruens super caput impiorum, in posteritate dierum intelligetis illud, Jerem. 30:23, 24.

Quod Hierosolyma et urbes Judae sint desolatio, nec in illis habitator, Jerem. 44:2, 6, 22.

(Propter diem venientem ad vastandum omnes Philisthaeos, Jerem. 47:4, in toto illo Capite agitur de vastatione Philisthaeorum, qui sunt qui in aliquo intellectu veri sed in nulla voluntate boni, unde fit profanatio veri per falsa, ita qui in sola fide.)

De vastatione illorum qui adulterant bona Verbi et Ecclesiae, qui describuntur per Moabum, de quorum vastatione in toto illo Capite [agitur], Jerem. 48: ac ibi vastatio, desolatio et visitatio nominantur vers. 1, 3, 8, 9, 15, 20, 32, 34, visitatio, 44.

- Porro de desolatione illorum qui adulterant vera Ecclesiae, qui vir Edomus, Cap. 49:7 ad 22, vastatio et desolatio nominantur [Cap. 49:] vers. 10, 13, 17, 20.

- Praeterea de illis qui falsificant vera, qui filii Ammonis, Damascus et Elam, Jerem. 49; in specie vers. 2, 3, seq.

De illis qui vastant Ecclesiam per amorem sui et dominii, qui sunt Babel, Jerem. 50:1 ad finem, ubi in specie nominatur vastatio, et desolatio, vers. 3, 13, 23, 27, 45.

(De vastatione Verbi et Ecclesiae per Babelem, in toto Capite Jerem. 51: ubi vastatio et desolatio in specie nominantur, et describuntur, vers. 26, 29, 41, 43, 48, 53, 55, 56, 62.)

Ubivis apud Prophetas describitur vastatio et desolatio per gladium; famem et pestem, per gladium intelligitur falsum, per famem defectus veri et boni, per pestem malum vitae, vocantur illi etiam confossi, et toties ut careant pane et aqua, ut Ezech. 11:6, 7, et alibi.

  
/ 101