Bible

 

Ezechiel 28:8

Studie

       

8 Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 773

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

773. Quod Adventus Domini sit ad formandum novum Coelum ex illis qui crediderunt in Ipsum, et ad instaurandum novam Ecclesiam ex illis qui posthac in Ipsum credunt, est quia illa duo sunt fines Adventus Ipsius: ipse finis creationis Universi nec fuit alius, quam ut ex hominibus formaretur Coelum Angelicum, in quo omnes qui in Deum credunt, victuri sint in beatitudine aeterna, Divinus enim Amor, qui est in Deo et essentialiter Deus, non aliud potest intendere, et Divina Sapientia, quae etiam est in Deo et Deus, nec aliud potest producere. Quoniam Creatio universi pro fine habuit Coelum Angelicum ex Humano Genere, et simul Ecclesiam in terris, nam per hanc transibit homo in Coelum, et quoniam Salvatio hominum, quae fit ex hominibus nascituris in Mundo, sic est continuatio creationis, ideo passim in Verbo dicitur Creare, et per id intelligitur formare ad Coelum,

[2] ut in his locis, "Cor mundum CREA mihi Deus, et spiritum firmum innova in medio mei, Psalmus 51:12. 1 Aperis manum, saturantur bono; emittis spiritum, CREANTUR, Psalmus 104:28, 30. Populus, qui CREABITUR, laudabit Jah," Psalmus 102:19. 2 Sic dixit Jehovah CREATOR tuus 3 Jacob, FORMATOR tuus Israel; redemi te, vocavi nomine tuo; Mihi tu; 4 omnem vocatum a Nomine meo, in gloriam meam CREAVI EUM, Esaias 43:1, 7. In die, quo CREATUS es, praeparata sunt; perfectus tu in viis tuis, in die quo CREATUS es, donec inventa est perversitas in te, Ezechiel 28:13, 15, haec de Rege Tyri. Ut videant, cognoscant, attendant et intelligant, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis CREAVERIT hoc, Esaias 41:20. 5 Ex his constare potest, quid per Creare intelligitur in sequentibus his, "Jehovah CREANS Coelos, extendens Terram, dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa, Esaias 42:5; 45:12, 18. Ecce Ego CREANS COELUM NOVUM ET TERRAM NOVAM, laetamini in aeternum, quae Ego CREANS: ecce Ego CREATURUS SUM HIEROSOLYMAM 6 exultationem," Esaias 65:17-18.

Poznámky pod čarou:

1. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 51:10 apud Biblia Anglica.

2. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 102:18 apud Biblia Anglica.

3. Prima editio: TUUS.
4. nomine tuo; Mihi tu; ubi in prima editione nomine meo tu.
5. Prima editio: 19, 20.
6. Prima editio: HIEROSCLYMAM.

  
/ 853