Bible

 

Ezechiel 26

Studie

   

1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me ; implebor, deserta est :

3 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.

4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.

5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.

6 Filiæ quoque ejus, quæ sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.

7 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.

8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet : et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro : et elevabit contra te clypeum.

9 Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.

10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.

11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.

12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.

13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.

14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ ?

16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris : et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :

17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?

18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.

19 Quia hæc dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ ;

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris : porro cum dedero gloriam in terra viventium,

21 in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1306

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1306. Quod ‘turris’ sit cultus sui, constat ex significatione ‘turris’; cultus sui est cum ipse homo se altum facit prae alio, usque ut colatur; quare amor sui, qui est fastus et superbia, vocatur altitudo, celsitudo, elatio, et describitur per omnia quae alta sunt, ut apud Esaiam,

Oculi superbiae hominis humiliabitur, et deprimetur altitudo virorum, et exaltabitur Jehovah solus Ipse in die illo, nam dies Jehovae Zebaoth, super omnem superbum et altum, et super omnem elatum, et humiliabitur; et super omnes cedros Libani altas et elatas, et super omnes quercus Bashanis, et super omnes montes altos, et super omnes colles elatos; et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, 2:11-18;

ubi de amore sui, qui per ‘cedros, quercus, montes, colles, turrim, quae alta et elata sunt’, describitur:

apud eundem,

[2] Erunt... rivi, ductus aquarum, in die caelis magnae, cum cadent turres, 30:25;

similiter pro amore sui, et elatione in cultu:

apud eundem,

En terra Chaldaeorum, hic populus non fuit, Asshur fundavit eam in tziim, erigent speculatorias turres suas, excitabunt palatia sua, ponet eam in ruinam, 23:13 1 ; de Tyro et ejus vastatione; ‘speculatoriae turres’, alia voce, pro phantasiis inde:

apud Ezechielem,

Ascendere faciam contra Tyrum gentes multas, ... et perdent muros Tyri, et destruent turres ejus, et detraham pulverem ejus ab ea, et dabo eam ariditatem petrae, 26:3, 4;

[3] similiter. Quod amor sui in cultu seu cultus sui vocetur ‘turris’, est causa quia ‘urbs’ significat doctrinam, ut ostensum est prius n. 402, t olim urbes muniebantur turribus, in quibus custodes; etiam turres erant in terminis, quare appellatae sunt turres custodum, 2 Reg. 9:17; 17:19; 18:8;

et turres speculatoriae, Esai. 23:13;

praeter etiam cum Ecclesia Domini comparatur vineae, illa quae sunt cultus, tum conservationis ejus, comparantur torculari et ‘turri in vineae, ut constat apud Esai. 5:1, 2; Matth. 21:33; Marcus 12:1.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.