Bible

 

Ezechiel 24:11

Studie

       

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

Bible

 

Ezechiel 21:3

Studie

       

3 Et dices terræ Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 27

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

27. Quod Dominus dicatur "Filius hominis" ubi agitur de Redemptione, Salvatione, Reformatione et Regeneratione, constat ex his:-

"Filius hominis venit,... ut det animam redemptionem pro multis" (Matthaeum 20:28; Marcus 10:45);

"Venit Filius hominis ad salvandum," et non ad perdendum (Matthaeum 18:11; Lucam 9:56);

"Venit Filius hominis ad quaerendum et salvandum id quod perierat" (Lucam 19:10);

Venit Filius hominis, "ut mundus salvetur per Ipsum" (Johannem 3:17);

"Qui seminat bonum semen est Filius hominis" (Matthaeum 13:37):

Ibi de redemptione et salvatione agitur; quae quia a Domino fiunt per Verbum, ideo Se vocat ibi "Filium hominis." Dicit Dominus,

Quod Filius hominis potestatem habeat remittendi peccata (Marcum 2:10; Lucam 5:24),

Hoc est, salvandi. Tum,

Quod sit Dominus Sabbathi, quia est Filius hominis (Matthaeum 12:8; Marcus 2:28; Lucam 6:24 [NCBSP: 6:5]),

Quia est Verbum, quod Ipse tunc docet. Praeterea dicit apud Johannem,

"Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit" (6:27):

Per "cibum" intelligitur omne verum et bonum doctrinae ex Verbo, ita a Domino: hoc quoque ibi intelligitur per "mannam," et per "panem" qui e caelo descendit; et quoque per hoc in eodem capite,

"Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis" (vers. 53):

"caro" seu "panis" est bonum amoris ex Verbo, "sanguis" seu "vinum" est bonum fidei ex Verbo, utrumque a Domino.

[2] Simile per "Filium hominis," in aliis locis ubi dicitur, significatur. Ut in his:

"Vulpes foveas habent, et volucres... nidos; Filius vero hominis non habet ubi caput inclinet" (Matthaeum 8:20; Lucam 9:55 [NCBSP: 58]);

Per hoc intelligitur quod Verbum non haberet locum apud judaeos, ut quoque dicit Dominus (Johannem 8:37); nec esset manens apud illos, quia non agnoverunt Ipsum (Johannem 5:38-39). Per "Filium hominis" intelligitur Dominus quoad Verbum, etiam in Apocalypsi,

"In medio septem candelabrorum" vidi "similem Filio hominis, indutum talari, et circumcinctum ad ubera zona aurea" (Apocalypsis 1:13, seq.):

Ibi per varia repraesentatus est Dominus ut Verbum; quare etiam vocatur "Filius hominis." Apud Davidem,

"Sit manus tua pro Viro dextrae tuae, pro Filio hominis confortasti Te; tunc non recedemus a Te; vivifica nos" (Psalmus 80:18, [NCBSP: Psalmus 80:17-18]):

"Vir dextrae" est quoque hic Dominus quoad Verbum; similiter "Filius hominis;" vocatur "Vir dextrae," quia Domino ex Divino Vero, quod etiam est Verbum, est potentia, ac Ipsi Divina Potentia fuit quando totum Verbum implevit: inde etiam dixerat,

Quod visuri sint "Filium hominis sedentem a dextris" Patris, cum potentia (Marcum 14:62).

  
/ 65