Bible

 

Ezechiel 24

Studie

   

1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :

2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.

3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.

5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.

7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.

8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.

9 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !

10 Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.

15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.

17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.

19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?

20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21 Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.

22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :

26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

   

Bible

 

Ezechiel 21:3

Studie

       

3 Et dices terræ Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 29

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

29. (VII.) QUOD DOMINUS HUMANUM SUUM FECERIT DIVINUM EX DIVINO IN IPSO, ET QUOD SIC UNUM FACTUS SIT CUM PATRE,

Ex Doctrina Ecclesiae recepta in universo Christiano orbe est,

Quod noster Dominus Jesus Christus, Filius Dei, sit et Deus et Homo; et quamvis est Deus et Homo, usque non sunt duo, sed est unus Christus; est unus, quia Divinum suscepit ad Se Humanum; immo est prorsus unus, est enim una Persona; quoniam sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Deus et Homo est unus Christus.

Haec verba ex Doctrina fidei Athanasianae, quae in universo Christiano orbe recepta est, desumpta sunt. Haec ibi sunt essentialia de unitione Divini et Humani in Domino; reliqua quae in eadem doctrina de Domino dicuntur, in suo articulo explicabuntur. Ex illis clare patet quod ex Fide Ecclesiae Christianae sit, quod Divinum et Humanum in Domino non sint duo sed unum, sicut anima et corpus est unus homo, et quod Divinum in Ipso susceperit Humanum.

[2] Ex hoc sequitur, quod non Divinum ab Humano, nec Humanum a Divino, possint separari; nam illa separare foret sicut separare animam et corpus. Quod ita sit, etiam omnis agnoscet, qui legit illa quae supra (19, 21) ex binis Evangelistis (nempe, ex Lucas 1:26-35, et ex Matthaeo 1:18-25), de Nativitate Domini, allata sunt; ex quibus manifestum est, quod Jesus conceptus sit a Jehovah Deo, et natus a Maria virgine; ita quod in Ipso fuerit Divinum, et illud Anima Ipsius. Nunc quia Anima Ipsius fuit Ipsum Divinum Patris, sequitur quod Corpus seu Humanum Ipsius etiam factum sit Divinum; nam ubi unum est, etiam erit alterum: ita et non aliter Pater et Filius unum sunt, Pater in Filio et Filius in Patre, tum omnia Filii Patris sunt et omnia Patris Filii, ut Ipse Dominus in Verbo suo docet.

[3] Sed quomodo unitio facta est, dicetur hoc ordine

(i.) Quod Dominus ab aeterno, sit Jehovah.

(ii.) Quod Dominus ab aeterno, seu Jehovah, susceperit Humanum ad salvandum omnes.

(iii.) Quod Humanum Divinum fecerit ex Divino in Se.

(iv.) Quod Humanum Divinum fecerit per Tentationes in Se admissas.

(v.) Quod plena unitio Divini et Humani in Ipso facta sit per passionem crucis, quae fuit Tentationum ultima.

(vi.) Quod Humanum ex Matre susceptum successive exuerit, et Humanum ex Divino in Ipso induerit, quod est Divinum Humanum et Filius Dei.

(vii.) Quod ita Deus factus sit Homo, ut in Primis etiam in Ultimis.

  
/ 65